Latin
4.120.238 to 4.120.265
Benedict, Regula 4.120.238-265
Unproofread scanNot analysed yet
Et cellam esse sepulcrum docet Petrus Venerabilis, ad Gilbertum monachum scribens in haec verba (Lib. i, ep. 20): «Tu autem, ut vere te mundo ostendas mortuum, ipsum adhuc vivens intrasti sepulcrum.» Et hoc maxime attendere debent omnes monachi; qui si cellae angustiis nimis arctati foras prorumpere praesumunt, mortuum sepulcro extrahunt, nec minus intolerabilem omnibus, quam putridum cadaver extra sepulcrum, inspirant odorem. In tribulatione subvenire.] Tribulatio suscitatur aliquando exterius ab homine, aliquando a daemone, aliquando a proprio corpore, ut dicit Smaragdus: ex quacunque autem oriatur causa, tribulato celerrime subventendum est. Dolentem consolari.] Alii dolent et affliguntur pro peccatis praeteritis; alii pro vitandis futuris; alii ut afflictione liberati laudes decantent Redemptoris; alii et in hoc et in futuro saeculo dolent, ut fuse ac docte demonstrat S. Odo abbas Cluniac. in lib. i Collat. ,cap. 5. Quibus autem verbis afflictum adoriri atque consolari valeamus, ex eodem libro capite 4 colligere possumus, ubi etiam docet Deum nos juste, misericonditer et utiliter affligere. A saeculi notibus se facere alienum.] Nam, ut dicebat S. Pachomius (In ejus Vita cap. 46), «nimis anima illa probatur infelix, et omni lacrymarum fonte plangenda quae saeculo renuntians, iterum saeculi actibus implicatur, et inutilibus dudum curis exuta, rursum redit ad durae servitutis obsequia. »Hinc S. Augustinus (Lib. i de Doctr. Christ. cap. 20), «cujus animus, inquit, non moritur huic saeculo, neque incipit configurari veritati, in graviorem mortem morte corporis trahitur, neque ad communionem coelestis beatitudinis, sed ad luenda supplicia reviviscet. »Et Petrus Blesensis (Epist. 137): «Conversationem eorum damnabilem reputa, qui pro claustro saeculum deserunt, et in claustro mores saeculi deferunt. »Et alibi (Serm. 42): «Certe Achan filius Charmi, quia tulit de anathemate Jerico, lapidatus est; cujus expressam similitudinem gerunt hi qui saecularia abdicantes, etsi non opere, tamen affectu et desiderio saecularibus se immergunt.