Latin
4.120.26 to 4.120.48
Benedict, Regula 4.120.26-48
Unproofread scanNot analysed yet
unde non solum regionis ipsius indigentes alantur, sed et Alexandriam naves frumento onustae dirigantur, vel in carcere conclusis, vel reliquis peregrinis, atque egentibus prorogandae. Neque enim intra AEgyptum sufficiunt pauperes, qui possint misericordiae eorum fructus et largitates absumere. »An vero ad hos, aut universum ad omnes monachos respexerit S. Isidorus, cum agens de monachis dixit (Lib. ii de Divin. Officiis, c. 15): «Quidquid necessario victui superest ex operibus manuum et epularum restrictione, tanta cura egentibus distribuitur, ut nihil remaneat quod abundaverit. »Quanta autem sollicitudine pauperum curam haberi voluerit S. Benedictus, patet non solum ex hoc capite et multis aliis sanctae Regulae locis, ut cum cap. 31 Cellerariumjubet omni sollicitudine pauperum curam gerere; cap. 53, pauperum et peregrinorum susceptioni sollicitam curam adhiberi; cap. 55, vetera vestimenta reponi in vestiario propter pauperes; cap. 58, professionem emissurum res quas habet distribuere pauperibus vel monachis; sed enam ex ejus Vita c. 28. S. Patris in pauperes misericordiam pie aemulati sunt posteri ejus filii, ut passim testantur eorum hac de re statuta, ex quibus celebre est inter alia istud concilii Aquisgranensis (Can. 49): «Ut de omnibus in eleemosynam datis tam ecclesiae quam fratribus, decimae pauperibus dentur. »Cujus canonis sensum aperit Hildemarus in Regulae caput 53 haec scribens: «Verum quia de hospitibus diximus, dicendum est nunc unde hospites pauperes, aut unde divites pasci debemus: omnia enim, id est quidquid venerit in monasterium, id est aurum, argentum, aes, ferrum, arbores, vinum, poma, animalia, et reliqua, sive de omnibus quae in monasterio laborantur, decimae de his omnibus ad hospitale pauperum dari debent solummodo, id est ut non alii, hoc est servi, vel nobiles, sed solummodo pauperes pascantur. »Quod confirmat Petrus Damiani his verbis: «Ut copiosiora in pauperum alimenta proficiant, dantur in monasteriis et eremis decimae quorumcunque proventuum, et non modo pecorum, sed et ornicum pariter, et ovorum.