Latin
4.120.324 to 4.120.380
Benedict, Regula 4.120.324-380
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinum cum dicit (Lib. iii de Doctr. Christ. cap. 10): «Charitatem voco motum a imi? ad fruendum Deo propter ipsum, et se atque proximo propter Deum. »Porro qui charitatem derelinquit, Deum ipsum amittit, quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Non jurare, ne forte perjuret.] Hunc Regulae locum allegavit olim Halynardus ex monacho et abbate S. Benigni Divionensis episcopus Lugdunensis, ne Henrico imperatori fidei sibi debitae sacramentum praestaret, recusans potius episcopatum quam emittere juramentum. Quod autem hic vetat S. P. Benedictus, vetant et alii monachorum Patres. Ita S. Antonius: «Ne jurato, inquit, penitus vel veritatem vel dubium. »S. Caesarius: «Non jurent, quia Dominus dixit: Nolite jurare omnino, sed sit sermo vester, est est, non non. »S. Aurelianus: «Non juretis, quia Dominus dixit: Nolite jurare; et alia Scriptura: Vir multum jurans implebitur iniquitate, nec discedet de domo ejus plaga. »Juramentum etiam prohibent S. Ferreoleus in Regula c. 23; Regula Tartanensis, c. 19; Regula Cujusdam ad Monachos, c. 8; S. Caesariusiterum in Regula ad virgines, cap. 2; S. Leander in lib. de Institut one Virgin. ,cap. 19; Concilium Aquisgran. ,cap. 43. Sed et lib. ii legis Longohardorum, titulo 4…, prohibetur episcopis, presbyteris, clericis, monachis, et sanctimonialibus, jurare etiam in judicium citatis, ut observat noster Menardus in notis ad Conc. Reg. ,cap. 7, §13. Quinimo S. Fructuosus (Regula Monast. comm. c. 3) non patitur laicos bonorum monasterii sui defensores et patronos in judicium vocatos jurare. Vide secundam Vitam S. Oswaldi, num. 56; saec. v Benedict. ,pag. 752. Quare autem a monachis vitari juramentum voluerit S. P. Benedictus, ipse indicat dicens, ne forte perjuret: qua etiam ratione S. Augustinos, referente Possidio (In Vit. S. Aug. cap. 25), «Ne quisquam facili jaratione etiam ad perjurium decidisset, et in ecclesia populo praedicabat, et suos instituerat, ne quis juraret, nec ad modicum quidem.