Latin
4.120.299 to 4.120.323
Benedict, Regula 4.120.299-323
Unproofread scanNot analysed yet
qui enim Deum ex omni corde, omni anima, omni virtute dilexerit, hic nihil amori Christi praeponere poterit. Iram non perficere.] Quod ait iram non perficere, ostendit varios esse gradus irae, quos recensent Cassianus collatione 5, cap. 11, et Joannes Climacus gradu 8. Plura etiam de ira disputat idem Cassianus iu libro viii de Spiritu irae, quem vide, si lubet. Quomodo etiam fieri possit, ut non irascatur monachus, docet S. Basilius in brevibus Regulis interrogatione 2. Plura de ira dicere supersedemus, cum raro videas monachos in schola humilitatis huic vitio subjacere. «Si autem quis iracundus frequenter irascitur sine causa, inquit S. Pachomius, et propter rem inanem et vacuam, per sex vices commonebitur, et in septima lacient eum surgere de ordine sessionis suae, et inter ultimos collocabitur, docebuntque eum, ut ab hac mentis perturbatione mundetur: cumque tres testes dignos testimonio adduxerit, qui pro eo polliceantur nequaquam simile quid esse facturum, recipiet sessionem suam; alioquin si permanserit in vitio, moretur inter ultimos, perdito priore loco. Iracundiae tempus non reservare.] Iracundia ab ira discernitur sicut habitus ab actu; neque enim qui semel irascitur, eo ipso potest dici iracundus, licet sit vere iratus. Iracundus autem dicitur, qui semper irascitur, et ad levem responsionis auram velut folium a verito commovetur. Porro iracundiae tempus ille reservat, qui certum aliquod temporis spatium statuit animo, quo possit ulcisci, injuriae illatae memoriam mente retinens. Dolum in corde non tenere.] Quia, ut dicit S. Augustinus (De Morib. Eccl. cath. cap. 16), ubi dolus, charitas nulla est. Quid autem sit dolus supra explicuimus in prologo. Pacem falsam non dare.] Sed veram; quia falsa pax non est pax; et si veri pacifici filii Dei vocabuntur, falsi pacifici filii diaboli merito appellandi sunt. Charitatem non derelinquere.] Quid sit charitas, docet S.