Latin
4.154.155 to 4.154.178
Benedict, Regula 4.154.155-178
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quidquid sit de monasteriis a S. Benedicto Institutis, de eo quod post mortem pretioso corporis sui thesauro ditare dignatus est, Floriacensi scilicet, nulla controversia esse potest, post Adrevaldi testimonium in lib. i Mirae. S. Benedicti, cap. 28, ubi agens de reliquiis SS. Dionysii et Sebastiani Floriacensi monasterio concessis, sic loquitur (Saec. ii Bened. ,pag. 384): «Porro quia antiqua auctoritate sancitum erat teminas extra exteriores portas monasterii haudquoquam transitum introrsus habere, hi qui a longe sanctorum memorias secuti fuerant, ad preces convertuntor, ut permitteretur eis poscentibus causa orationis ecclesiam in qua sanctorum reliquiae depositae erant, ingredi, votaque sua persolvere: quod quia adversum erat religioni monasticae, nullo omnino pacto impetrare valuerunt. Illis vero in prece perdurantibus, coepere etiam quique nobiliores causa tanti rumoris excitati, ad tam venerabile undequaque confluere spectacul …,junctisque precibus vix extorquere quoquo modo ab abbate et fratribus potuerunt, ut extra portam monasterii, ad occidentalem plagam, in loco nemoribus consito tentorium extendi juberet, quo memoriae sanctorum certo tempore, hoc est vigilia Dominici diei, deferrentur, »etc. Haec verba Ex antiqua consuetudine, et quia adversum erat religioni monasticaae, non obiter transcurrenda sunt. Eamdem fuisse Castrensis S. Benedicti monasterii Galliae Narbonensis consuetudinem discimus ex Aimoino lib. ii de Transl. S. Vincentii, e. 4 (Saec. iv Bened. ,part. i), ubi refert S. martyris corpus illuc transtatum non statim in basilica S. Benedicti fuisse repositum, sed «servandum, inquit, venerandumque in ecclesia almae Genitricis Dei ante ipsius coenobii portam collocaverunt, ob devotam maxime feminarum frequentiam, quibus monasterii ipsius aditus ex antiqua Patrum ejusdem loci consuetudine denegatur. »Additque: «Decreverunt tamen novam basilicam in ejus honorem monasterio vicinam exstruere, ad quam utriusque sexus personis devotis liber sit accessus, »Vide ejusdem libri cap. 17. Idem institutum in monasteriis a se institutis, qui eodem cum S.