Latin
4.154.179 to 4.154.203
Benedict, Regula 4.154.179-203
Unproofread scanNot analysed yet
legislatore nostro gaudebat nomine, eodemque agebatur spiritu, S. Benedictus abbas Anianensis propagavit, ut colligimus ex anonymi cujusdam sermone (Exstat in append. ad Vit. S. Bened. abb. Ania. ,saec. iv, part, i), ubi agens de basilica Anianensis monasterii, haec dicit: Hic locus «in tanta prioribus habitus est religione, ut mulieribus ad ipsum arceretur accessus, ne quaelibet occasio sanctos regularis observantiae corrumperet mores, »ete, Quem locum ideo referimus, quia cum plurima Anianen…i coenobio monasteria fuerint subdita, haud dubitamus similem in omnibus viguisse disciplinam. Idem judicium ferendum est de cunctis monasteriis a S. Columbano fundatis, aliisque, ad quae c suis colonias monachorum transmisit, ut pote quem Theodoricus, agente Brunechilde, Luxovio expulit, eo quod saeculares homines in interiora monasterii recusaret admittere, teste Jona in ejus Vita, n. 33, sive, ut ait anonymus in Vita S. Agili abbatis Resbacensis cap. 7, «eo quod accessum feminarum a praefato monasterio propellebat; »quamvis postea ejusdem S. Agili gratia, uterque, Theodoricus scilicet et Brunechildis, «testamenta nihilominus de praefato coenobio regali conscripserunt munificentia, quibus deinceps quiete servi Dei per labentia manerent tempora in divini cultus perseverantia amoto feminarum accessu. »Quam disciplinam servarunt postea usque ad medium saeculum nonum, quo «Hucbertus clericus, Bosonis filius, monasterium in commemoratione B. Petri Luxovio constitutum, cujus claustri aditus mulieribus nunquam patuerat, hostili modo ingressus, cum illicitis mulieribus per aliquot dies remorari non trepidavit; »qua de re eum arguit. Benedictus papa III in epistola ad episcopos in regno Caroli constitutos. S. Columbano praeiverat S. Joannes Reomensis, qui, ut legimus in ejus Vita, n. 10, nequidem saeculares viros sacris mysteriis interesse sineret, multo minus feminas; perseveravitque hic ritus, saltem quoad feminas, usque ad secundam S. Joannis translationem, tempore Caroli Magni factam, quo «ipsa rei novitate sexus uterque promiscue ingredi permittebatur ecclesiam, »ut scribit anonymus in historia praefatae translationis n.