Latin
4.154.204 to 4.154.233
Benedict, Regula 4.154.204-233
Unproofread scanNot analysed yet
8 (Saec. i Bened. ,pag. 635). «Processu vero temporis, addit idem scriptor (Ibidem), ejus loci fratres religioso sancivere consilio atrium coenobii a frequentia feminarum perpetuo coercere, regulari professioni non integrum lore arbitrantes, muliebri frequenter vel aspectui insuescere, vel alloquio implicari. »Haud procul a Reomensi distat Besuense S. Petri coenobium, quod temporibus Pippini regis Anglae cujusdam Theodardi uxori non tam custodiendum quam diripiendum traditum cum fuisset, ab ingressu sacrosanctae basilicae apostolorum, prohibentibus monachis, aliquandiu temperavit, postea vero audacior facta, temeritatis poenas divinitus dedit. Auctor Joannes monachus in Chronico Besuensi. Consimilis exstitit in Calmeliacensi coenobio religio, agente potissimum S. Theofredo abbate, ut tradit anonymus in ejus Vita, n. 9 (Saec. iii Bened. ,p. i): «Oratorium tanta honestatis cautela providebat, ut. . . feminei accessus procul haberent sedem circa templi januam. »Ita etiam monasterii «Garactensis ecclesia sarcophagum cum cineribus almi tenet Pardulfi, quae ad testimonium illius castissimae vitae feminam nullam admittit, »ut scribebat anno 1183 Gaufredus, prior Vosiensis. Haec in memoriam revocant id quod de S. Fiacrio referunt (Vita S. Fiacr. ,n. 6, saec. ii), scilicet «ab illo tempore, quo mulier virum Dei accusavit apud episcopum, mulieres in ejus monasterium, »hoc est monasterii ecclesiam, non intrasse, quod quidem hactenus saltem aliqua ex parte obser vatur, nulla cancellos sacelli sancti confessoris trans gredi impune praesumente. Quid de Majori Monasterio dicam? cujus basilicam feminis penitus inaccessam docet historia translationis S. Gorgonii n. 8 (Saec. iv Bened. ,parte i), ubi S. reliquiae «in aperto extra moenia monasterii loco pro utriusque sexus concursu ad tempus »delatae describuntur. Idem de Turonensi S. Martini ecclesia dicendum est. in qua canonici eam quam a monachis acceperant disciplinam aliquandiu, etiam abjectis monasticis institutis retinuerunt, uti apparet ex epistola (Exstat in Spic. tom. II, pag.