Latin
4.154.616 to 4.154.638
Benedict, Regula 4.154.616-638
Unproofread scanNot analysed yet
femineus negabatur ingressus: tantum autem huic soli concessus est, propter hoc quod S. martyr Bonifacius eam senioribus eorum commendavit, corpusque illius ibi sepeliendum decrevit. »S…ribitque Brouverus (Lib. i Antiq. Fuld. ,c. 8) hoc caput a majoribus tam sancte cultum fuisse, «ut privilegiis a Marino papa saeculo ix abbati Hadamaro, et a Silvestro saeculi x aetate Erkembaldo, et a Joanne Richardo subinde, aliisque ab aliis pontificibus postea concessis, et nominatim insertum sit, et religiose a posteris observatum. »Id quod probat tum de Lotharii regis uxore, cui die S. Pentecostes sacris interesse in primario monasterii templo non licuit; tum etiam de conjuge Frederici imperatoris, «cui, quia regina in comitatu ejus erat, urbem Fuldam intrare non licuit. »Addit Bronverus emollita semel illa disciplina per Bonifacium papam IX, rogatu Joannis Merlavii abbatis, «anno 1398 templum Fuldense fulmine de coelo tactum, 7 die Junii conflagrasse, id quod in poenam violatae disciplinae accidisse posteri crediderunt. »Haec tamen summi pontificis concessio non nisi festum S. Bonifacii aliosque dies festos nonnullos respiciebat, alioqui etiam Trithemii tempore necdum feminis patebat in ecclesia Fuldensi aditus, uti ipse testatur in Vita Rabani. Hanc circa templa monachorum religionem omnibus in locis, ut potuit, S. Bonifacius induxit: unde rogatus a B. Altone ecclesiam sui monasterii consecrare (Saec. iii, part. ii, p. 218), «cum illo adveniens more solito vellet ita consecrare, ut nulla mulier deberet illud intrare, postulavit B. Alto ne tali pacto suum oratorium consecraret. Dixit maxime opus viris saepius ad opera varia procul egressis, ut uxores eorum domi remanentes orent pro se suisque viris; cui petitioni consentiens, mox S. Bonifacius ecclesiam quidem consecrando tam feminis quam viris fecit esse communem; sed fontem quemdam in eodem loco juxta ecclesiam positum ea benedixit ratione ut mulieri nulli liceret ad eum accedere et haurire.