Latin
4.154.639 to 4.154.668
Benedict, Regula 4.154.639-668
Unproofread scanNot analysed yet
»His omnibus duo superaddo exempla, unum de Stabulensi monasterio ex lib. Mir. S. Remacli episcopi Trajectensis, cap. 20, in quo mulier contracta ad sancti reliquias adducta dicitur (Saec. ii, pag. 501), quae «quia non facile apud nos nisi certa ex causa feminae admittuntur, ante fores coenobii deponitur, »inquit anonymus scriptor. Alterum de Andaginensi coenobio eruitur ex lib. Mirac. S. Hucberti, cap. 6, ubi haec lego (Saec. iv, part. i, p. 298): «Tunc temporis sub venerabili Sevoldo tanta in loco arat religionis reverentia, ut quibusque saecularibus difficilis esset ibi conveniendi licentia, nullusque ingrediendi aditus concederetur feminis, nisi in annuali festo ipsius pontificis. »Sevoldus porro Andaginense monasterium rexit annis 19 ab an. 836. Ex dictis hactenus satis demonstratum puto, non singularem quorumdam, sed gezneralem pene omnium monasteriorum fuisse consuetudinem feminas a templis monachorum arcendi; quam in ipso nascentis ordinis sui exordio arripuerunt Carthusienses Cisterc ensesque monachi, retinentque etiam nunc summa cum laude ubique Carthusienses, in ipso vero Cisterciensi coenobio, aliisque forsitan nonnullis Cistercienses; nam passim nunc eorum ecclesiae patent feminis, quas in Pontiniacensi solis Anglicanis mulieribus ob reverentiam S. Edmundi olim aperiebant, teste Matthaeo Parisio ad annum 1250. Camaldulenses non modo ecclesiam claudunt feminis, sed nec accessum quidem ad silvam, in qua sita erat, permittunt. «In circuitu autem dictae eremi (Camaldulensis), inquit Hieronymus monachus Camald. in serm. de S. Romualdo ii. 63, est pulcheirima silva lignorum abietum per spatium unius milliaris Italici, quam silvam abietum nulla mulier potest ingredi sub poena excommunicationis latae per dominum papam sententiae. »At non modo monasterii aut oratorii introitum feminis olim denegarunt veteres monachi; sed nec eas etiam ad colloquium admittendas esse censuerunt: unde rogatus aliquando S. Pachomius a quodam, ut filiam energumenam liberaret, respondisse fertur (In ejus Vita cap.