Latin
4.154.669 to 4.154.704
Benedict, Regula 4.154.669-704
Unproofread scanNot analysed yet
36): «Non est nobis consuetudo cum mulieribus loqui. »Et S. Carilefus ad missos ab Ultrogotha regina ejus conspectu frui desiderante: «Certum habeat, quandiu in corpore fuero, faciem me mulieris nequaquam visurum (In ejus Vita n. 28, saec. i). »Et apud Cassianum (Lib. ii, c. 17): «Haec est antiquitus Patrum permanens nunc usque sententia. . . . Omnimodis monachum fugere debere mulieres, et episcop…s, etc. »Episcopos quidem propter manuum impositionem; feminas propter periculum. Sed quia nonnunquam aliud suadet necessitas, tunc quidem non nisi breviter, idque raro cum eis loqui permittit S. Basilius in constitutionibus monasticis cap. 4, et quidem praesente socio; «solum enim ad solam accedere, inquit, nulla religionis ratio permittit: melius est enim esse duo quam unus; simul enim et fidelius et tutius res geritur. »Idem decernit Regula S. Ferreoli (Cap. 4) his verbis: «Quemlibet fratrum evidens causa colloquium cum feminis duntaxat honestis habere compulerit, sciente vel permittente abbate, et adhibitis testibus, id esi junctis duobus ex fratribus, accipiant licentiam colloquendi; ita tamen ut abbas causam de qua collocutio exstiterit non ignoret. »Idem etiam sub gravissimis poenis S. Columbanus (In Poenitent. ,n. 31): «Qui solus cum sola femina, sine personis certis familiariter loquitur, maneat sine cibo, vel duobus diebus in pane et aqua, vel ducentis plagis. »Et S. Fructuosus (In Reg. monast. comm. cap. 15): «Quod si de supra taxatis quispiam solus cum sola fabulare deprehenditur, centum ictibus extensus publice verberetur; et qui talia facere praesumit, cum cautione admoneatur. Quod si abusive habuerit monachorum praecepta, et hanc secundo g…minaverit culpam, verberatus denuo carceri mancipetur, aut si poenitere noluerit, foras projiciatur. »Eumdem morem etiam viguisse apud nostros Cluniacenses colligitur ex Joanne monacho in lib. i de Vita S. Odon. ,n. 56. Denique his omnibus addendum est quod inter Patrum Apoplithegmata legimus (Tom.