Latin
4.154.854 to 4.154.872
Benedict, Regula 4.154.854-872
Unproofread scanNot analysed yet
in manibus tradidi. »Quae eum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta.] Die noctuque, id est semper, vel, ut exponit Trithemius, prosperitatis et adversitatis tem pore. Illa merces nobis a Domino recompensabitur, quam ipse promisit, quod oculus non vidit, etc.] O merces! quis mihi det ocius ea perfrui? Certe, si ejus intuitu pro viribus in arte spiritali haud enitamur proficere, merito in nos haec S. Odonis verba retorqueri poterunt (Collat. 3, n. 18). «Omnes qui ad usum hujus vitae quaslibet artes exercent, sic eas utique gerunt, sicut a magistris didicerunt; et illis ii ensilibus utuntur, quae illi actui cui sunt intenti conveniunt, ut nautae, sutores, et fabri; at nos soli monachi instrumenta bonorum operum, quae S. Benedictus ad percipiendam coelestem vitam construxit abjicimus; soli professionis nostrae desertores, lineas, quas per magistros nobis ostendit, nunc ad dextram, nunc ad sinistram transgredimur; nec bonorum operum instrumentis, sicut a magistris tradita sunt, uti dignamur. »Officina autem ubi haec omnia diligenter operemur.] De hac officina S. Joannes Climacus (Grad. 26): «Officinam, inquit, fullonicam appellamus religiosum coenobium, quod sordes animae, et crassitudinem, et deformitatem dedolat, et abstergit. »Claustra sunt monasterii.] Ut non sit necessitas monachis sub pietatis velamine vagandi foras, ut haec omnia diligenter operentur, cum non expediat animabus eorum. Et stabilitas in congregatione.] Id est perseverantia in coenobio: quibus verbis perstringit levitatem eorum qui de loco ad locum, de monasterio ad monasterium, vel etiam de communi vita transeunt ad solitariam, in qua ex his instrumentis plurima haud valent exerceri.