Latin
Chapter 5
Benedict, Regula 5.1
Unproofread scanNot analysed yet
De Obedientia. Primus humilitatis gradus est obedientia sine mora. Haec convenit his qui nihil sibi a Christo charius aliquid existimant propter servitium sanctum quod professi sunt, seu propter metum gehennae, vel gloriam vitae aetc…nae; mox ut aliquid imperatum a majore fuerit, ac si divinitus imperetur, moram pati nesciunt in faciendo. De quibus Dominus dixit: In auditu auris obedivit mihi (Psal. xxvii). Et iterum Jicit doctoribus: Qui vos audit, me audit (Matth. x).