Latin
40.540.121 to 40.540.143
Benedict, Regula 40.540.121-143
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero urget in nomine heminae, 1° supponit immutatas fuisse veteres Romanorum mensuras; 2° sanctum Benedictum nullam aliam habuisse rationem, ut mensuram a se institutam hoc nomine donaret; 3° hoc mera conjectura est, quae aliquantuli potest esse ponderis, cum non occurrunt alionde certae rationes oppositae. At superius demonstratum est heminam Benedictinam tribus constare calicibus, ut patet ex Regula Magistri, sancti Isidori, sancti Fructuosi, statutes sancti Adalardi, et ex Nicolao de Fractura, et insuper ex libro Usuum Cisterciensium, cap. 73, apud quos monachorum mixtum erat tertia pars heminae vini. Nam mixtum seu biber unum moderatum calicem capiebat; ac proinde non minus sesquilibra continuisse, ut habent codices Remensis et Augustanus, atque aliunde demonstrari potest. Verum, inquit, sufficit hemina unciarum duodecim ad praebendos tres illos calices; nam cum constet sex cyathis, si media dividatur, tres ad prandium cyathos, totidemque ad coenam habebimus. Nam tres illi calices, ex constanti omnium veterum traditione tam profana quam monastica, aliud nihil erant quam tres cyathi; quod patet ex Plinio (Plin. lib. xxviii. cap. 62), istud probante auctoritate Democriti, quem librum composuisse ait, ut ostenderet quartum in refectione cyathum non esse sorbendum; ex S. Angustino qui sobrium hominem cum Manichaeorum affectata sobrietate conferens (Lib. ii de Morib. Manich. ,c. 13), hunc describit tres cyathos vini sustentandae valetudinis gratia sorbentem; et ex oratione tertia abbatis Isaiae, qua fratri adolescentiori permittit, ut ad ternum usque cyathum, si valetudinis ratio postulet, vinum bibat. Et sic cum sex in nostra hemina habeamus cyathos vini, tres ad prandium, inquit, et totidem ad coenam, si tantumdem aquae vino admisceamus, duodecim liquoris uncias ad quamlibet refectionem propinamus, ut scilicet quatuor ad singulos haustus absorbeantur, quod salis superque sufficere debet homini sobrio ad quotidianum potum. Praetereo hic silentio quod duas pondo uncias cyatho tribuat dissertator, cum tamen ex constanti veterum scriptorum auctoritate non constet nisi decem drachmis, id est una uncia cum quarta parte unciae (uncia enim drachmas octo continet), aut ad summum duabus uncils mensuralibus, quae ponderalibus aliquanto leviores sunt.