Latin
40.540.144 to 40.540.157
Benedict, Regula 40.540.144-157
Unproofread scanNot analysed yet
At quod ait, sufficere homini sobrio uncias potus duodecim ad refectionem perfectam, an discretionis legibus quadret, aliis judicandum relinquo. Et quidem id sufficere puerule aliquando posset, imo quibusdam abstinentiae gratia a Deo donatis; sed universam congregationem his legibus constringere nullae discretionis ac prudentiae leges permittunt. Neque vero existimandum antiquos illos auctores, qui ternum ad refectionem cyathum sobrio sufficere asserunt, adeo rigide ad litteram intelligendos esse, quasi triginta duntaxat vini drachmas sobrio concessissent. Sed cyathi nomine integrum calicem haud dubium intelligunt, sicuti etiam nunc intelligere solemus. Id patet ex Regula sancti abbatis Isaiae, cujus auctoritate gloriatur dissertator: nam quod in citata oratione cyathi, id in Regula scyphi nomine expressit (Cap. 2): Si ad potum vini coactus fueris, ne bibas plus quam tres scyphos mediocres. Verum ad id demonstrandum nihil efficacius proferri potest quam citata ab ipso dissertatore Regula sancti Fructuosi (Cap. 5), quae cum in dies mediam fratribus heminam indulgeat, vult tamen ut in praecipuis solemnitatibus tria pulmenta, et totidem potiones praebeantur. Nam si calix, poculum et potio, ex constanti veterum traditione tam profana quam monastica, idem sonant cum cyatho, sanctus Fructuosus nihil amplius in diebus solemnibus quam in privatis indulsisset: nam cum mediam quotidie heminam, quae sex cyathis constat, concesserit, tres consequenter cyathos, ac proinde tres potiones privatis perinde ac solemnibus concessisse fatendum erit. Adde quod si tres cyathi stricte sumpti, sufficiant homini sobrio ad unam refectionem, huncque numerum transgredi sobrietatis sit metas excedere, procul dubio S. P. Benedictus omnium justorum spiritu plenus, regulam scribens discretione praecipuam, temperantiae leges ignorasse dicendus erit, ut pote qui integram jejuniorum refectioni heminam indulgeat, hoc est sex cyathos, quos continet hemina. Quae diximus hactenus confirmat Theodemari abbatis Cassinensis ad Carolum Magnum epistola, in qua apposite ad nostrum propositum haec lego: «Misimus etiam mensuram potus, unam quae prandio, et aliam quae coenae tempore debeat fratribus praeberi: quas duas mensuras aestimaverunt majores nostri heminae mensuram esse.