Latin
40.540.65 to 40.540.82
Benedict, Regula 40.540.65-82
Unproofread scanNot analysed yet
quem etiam, si non erraverit typographus, integro saeculo antiquiorem facit, is nimis remotus est testis quam ut faciat fidem, cum scripsit quod suo tempore, id est anno 1299, inferioris Italiae populi «communiter circa mensuram hujusmodi usum sequuntur Romanum. »Potuerunt enim in tanto temporis intermedio populorum illorum leges non semel mutari. O si quis adeo dissitum testem dissertatori produceret, Deus bone, quam longe valere juberet! Sed videamus num id revera docuerit Nicolaus, quod eum asseruisse dicit dissertator: «Hemina, inquit, est mensura competens ad bibendum in uno prandio; quae usque hodie in Cassinensi monasterio conservatur. Et facia consideratione, sicut de facto fum expertus, parum plus aut minus potest recipere quam petitum, quod est mensura quaedam apud Romanos. Et quod de tali mensura Magister intellexerit, est valde verisimile, ex eo quod in Nursia provincia, unde… idem ortus fuit, talis mensura habetur in usu; et homines illius provinciae in emendo vendendoque, communiter circa mensuram hujusmodi usum, sequuntur Romanum. »Ex hoc loco optime infertur Romanas mensuras Nicolai tempore Nursiae fuisse in usu. At quando Nursia, Sublacum et Cassinum, totamque Italiam inferiorem complectetur, tunc Nicolaum in testem veritatis. quam probare intendebat, remotissimum adducere poterit; interim vero nihil obtinet. Cujus proinde probationes de continuatis adusque S. Benedictum et ultra in tota Italia Romanis mensuris nullae demonstratae sunt. Nunc quid de facta a monachis earum immutatione proferat discutiamus. Ea est, inquit, rerum natura, ut semper regnorum perturbationes sequatur in monasteriis declinatio lapsusque disciplinae regularis: quod maxime saeculo viii contigisse narrat, cum permissis clericorum cupiditati monasteriis, exsultantibus eorum abbatibus, rebus necessariis monachis deficientibus, tota regularis observantiae disciplina pessum iit; tuncque laxis semel habenis, monachi in omne excessuum genus proruerunt. Unde mirum videri non potest, si nonnulli saeculi ix auctores, aut rerum ignari, ad ampliandas mensuras proclives, non examinatis Romanis Italicisque tempore saucti Benedicti mensuris, mutatas saeculo viii aut ix in regnis alienis mensuras, quas prae oculis habebant, pro Romanis Italisque ac Benedictinis reputaverint, Ita fere argumentatur 6 et 7 Responsionis numero.