Latin
40.540.83 to 40.540.102
Benedict, Regula 40.540.83-102
Unproofread scanNot analysed yet
Tum quasi improperans praefationis auctori: Videat, inquit, praefationis auctor cum suo ms. Remensi, num Bertigarius monachus, qui eo soeculo, id est ix, scribebat, unus exillis fuerit; nam ex duobus quas refert opinionibus, temper laxiori favet. Sed videat ipse dissertator num legerit attente et cum examine quae asserit, aut ne praecipiti oculo praelationem perlustrarit. Deflexerint monachi saeculo viii ab exacta Regulae observatione, nec ne, per me licet. Vixerit in Remensi sancti Remigii monasterio saeculo ix, Bertigarius monachus, permitto; at non Bertigario longe antiquior auctor, qui tractatum de ponderibus et mensur…s composuit, quem quidem Bertigarius tanquam alienum fetum, non suum, Ebone Remensi pontifice, scribebat in Remigiano monasterio. Quod si verus illius tractatus auctor esset Bertigarius monachus, neque tamen obtineret inde dissertator quod desiderat. Nam dum auctor in eam propendet sententiam, quae tres sextario libras, heminae libram et dimidiam tribuit, haud dubium locutus esset secundum usum sui monasterii, hoc est secundum institutum in omnibus Galliae monasteriis usum ab Aquisgranensi concilio, ex cujus decreto Benedictina hemina omnibus in coenobiis recepta fuit; neque enim multo post praefatum concilium vivebat Bertigarius monachus. Idem judicium ferendum videtur de auctore brevis cujusdam scripti de ponderibus, quod absque nomine auctoris ad calcem Regulae sancti Benedicti in vetusto codice ms. reperit noster Mabillonius in bibliotheca sancti Udalrici apud Augustam Vindelicorum, in quo haec verba (Tom. IV Analect.) : «Unciae duodecim libram efficiunt. . . . Libra una et sentis heminam facit. Duae heminae sextarium reddunt, etc. »Eodem modo videtur intelligendus Nicolaus de Fractura, cum dicit: «Hemina est mensura competens ad bibendum in uno prandio. »Nam cap. 35 explicans quid sint biberes quos serviloribus S. Pater Benedictus concedit, ait biberes esse «vasa quae ad unum et moderatum haustum sufficiunt; »et paulo post addit: «Quod singuli tres biberes sufficere debent monacho in mensa.