Latin
40.549.106 to 40.549.118
Benedict, Regula 40.549.106-118
Unproofread scanNot analysed yet
»Ubi autem loci necessitas exposcit, ut nec suprascripta mensura inveniri possit.] Lo…i necessitas duobus hic modis intelligi potest: 1° si monasterium in his situm sit regionibus in quibus vinum non nascitur; 2° si nullae sint monasterio vineae, et tanta sit ejus paupertas, ut commode emi non possit. Ita fere Boherius. Aut multo minus, aut ex toto nihil.] Si tantilla erat hemina vini, ut vult dissertator, quomodo multo minus reperiri posset? Benedicant Deum qui ibi habitant, et non murmurent.] «Si quis enim murmuraverit ob cibum, inquit S. Basilius, obnoxius est judicio eorum, qui murmuraverunt in deserto. »Ex hoc porro loco non male infertur S. P. Benedictum non uni Cassinensi coenobio Regulam scripsiesse, sed toti mundo promulgandam spiritu prophetico praeviderat. Vide Haeften. ,lib. ii, tract. 6, disq. 3.