Latin
Chapter 41
Benedict, Regula 41.552
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus horis oporteat reficere fratres. A sancto Pascha usque ad Pentecosten, ad sextam reficiant fratres, et ad seram coenent. A Pentecoste autem tota aestate (si labores agrorum non habent monachi, aut nimietas aestatis non perturbat) quarta et sexta feria jejunent usque ad nonam: reliquis vero diebus ad sextam prandeant. Quae prandii sexta, si opera in agris habuerint, aut aestatis fervor minus fuerit, continuanda erit, et in abbatis sit providentia; et sic omnia temperet atque disponat, qualiter et animae salventur, et quod faciant fratres, absque justa murmuratione faciant. Ab idibus autem Septembris usque ad caput Quadragesimae, ad nonam semper reficiant. In Quadragesima vero usque ad Pascha ad vesperam reficiant. Ipsa tamen vespera sic agatur, ut lumine lucernae non indigeant reficientes; sed luce adhuc diei omnia consumentur. Sed et omni tempore, sive coenae sive refectionis hora sic temperetur, ut cum luce fiant omnia. COMMENTARIUS. Hactenus de mensura cibi et potus S. P. Benedictus. Sed quia omnia tempus habent, et inter alias vitae recte instituende rationes, una ex praecipuis illa est, qua sua singulis assignantur momenta: de refectione postquam dicit sanctus Pater, statim subjungit, quibus horis oporteat reficere fratres. Ubi sic horas refectionis disponit, ut etiam jejuniorum tempera determinet; quibus nimirum servanda, quibusve solvenda. Qua de re quaenam fuerit veterum monachorum praxis, ex eorum regulis aliisque scriptis, priusquam ejus textum attingamus, ante referre duximus alicujus operae pretium.