Latin
40.549.37 to 40.549.62
Benedict, Regula 40.549.37-62
Unproofread scanNot analysed yet
9. In Regula incerti auctoris vinum bis tantum in hebdomada conceditur (Cap. 2), ut scilicet «sabbato et dominica, sicut consuetudo est, qui volunt, vinum accipiant. »Primi etiam sancti Benedicti abbatis Anianensis discipuli «vinum tantum diebus Dominicis solemnibusque percipiebant (In ejus Vita, num. 12). »Menatenses quoque monachi dominicis duntaxat diebus vini singulas potiones percipiebant. Non defuere etiam ex nostris qui vinum omnino non biberent. Tales fuerunt olim Fuldenses monachi, quibus, ut scribit V. Eigil in Vita sancti Sturmii, num. 14 (Saec. iii, part. ii), cum sanctus Bonifacius «sacras exposuisset Scripturas, et quod nusquam vinum monachorum legeret esse, consensu omnium decretum est, ut apud illos nulla potio fortis quae inebriare possit, sed tenuis cervisia biberetur; quod post plures annos crescente familia propter aegrotos et imbecilles, tempore Pippini regis, synodali decreto, immutatum est. »Tales Lindisfarnenses adusque tempora Ceolwlfi regis, qui obiit anno 760. «Hoc enim rege jam monacho facto efficiente, inquit Simon Dunelmensis (Histor. de Regib. Ang. ,ad an. 854), data est Lindisfarniensis Ecclesiae monachis licentia bibendi vinum vel cervisiam. Ante illud tempus non nisi lac vel aquam bibere solebant, secundum antiquam traditionem sancti Aidani, primi ejusdem Ecclesiae antistitis et monachi. »Tales in Armorica Landevenecenses, qui usque ad Ludovici Pii Augusti tempora, quibus Regulam sancti Benedicti susceperunt, «nesciebant omnes usum vini, »ut scribit auctor Vitae tertiae sancti Winwaloei, num. 9 (Bolland. ,3 Martii). Tales in saltu Bohemico degentes monachi, de quibus in Vita sancti Godehardi, num. 14 (Bolland. ,Maii): «De potu, ut omnibus notum est, nihil prorsus ibi nisi sola aqua habebatur: ipsa etiam hospitibus ad sufficientiam, fratribus ad mensuram dabatur. »Tales Sythienses, apud quos «vinum ibi nemo noverat, nec si etiam gravissimam quisquis aegritudinem nateretur, »testante Petro Damiani in Vita sancti Romualdi (Cap. 64). Tales denique cupiebat esse sanctus Wunebaldus, qui etiam Mongun…iae noluit aedificare monasterium, eo quod eo loci esset frequentior vini usus, timens ne relaxaretur inde regularis observantia (Hist.