Latin
40.549.63 to 40.549.90
Benedict, Regula 40.549.63-90
Unproofread scanNot analysed yet
Gallic. ord. S. B. ,lib. iv, c. 18). Neque vero haec adeo stupenda videri debent in religiosis, cum non inferiora visa sint aliquando in paganis. Germani enim, ut scribit Julius Caesar, vinum a finibus suis etiam lege defendebant, quod imbelles animos generare crederetur. Aristoteles vinum removet a servis, quod contumaces eos faciat, et liberos insolentes (Arist. aecon. lib. i, c. 1): «Quare apud multas nationes, inquit, etiam ingenui illo abstinent, ut Carthaginienses, dum militant. »Multo ergo nos rubore suffundere debet quod subdit sanctus Benedictus. Sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest.] Quos, ut ait sanctus Ferreolus, latere non poterit id quod Apostolus Timotheo scribit dicens: Vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes infirmitates tuas. Hoc est enim unicum eorum refugium, quibus minus sapit aquae potus. Verum, ut ait sanctus Bernardus (Regul. cap. 39; serm. 30 in Cant.) «frustra quidam sibi blandiuntur de exemplo Pauli hortantis discipulum non bibere aquam, sed modico uti vino propter stomachum et frequentes suas infirmitates; qui attendere debent, primum quidem Apostolum minime sibi ipsi rem istiusmodi suadere; sed nec discipulum aeque exposcere sibi. Deinde non monacho hoc intimari, sed episcopo, cujus vita tenerae adhuc et nascenti ecclesiae pernecessaria esset. Timotheus hic erat: da mihi alterum Timotheum, et ego cibo eum, si vis, etiam auro, et poto balsamo. »Et Petrus Damiani (Lib. vi, epist. 23): «Ad haec respondet languidus noster: Sed Apostolus, inquit, suo discipulo praecipit dicens: «Noli adhuc aquum bibere, sed modico utere vino propter stomachum et frequentes infirmitates tuas.» Utinam, frater, sic memoriter teneremus reliquas sacrae Scripturae sententias, quae jejunium praedicant, sicut hanc unam, quae rigorem abstinentiae ex discretione relaxat: quare non sic reminiscimur quod idem Paulus alibi dicit: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. . . . .