Latin
41.553.1 to 41.553.22
Benedict, Regula 41.553.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Imprimis Regula sancti Antonii haec habet (Num. 2): «Jejuna usque ad nonam singulis diebus, excepto sabbato et dominico die. Adveniente vero nona, ne adeas cellam cujusquam fratrum, et cum sederis ad comedendum, ora prius, tum comede.» Regula sanctorum Patrum Serapionis, Macarii, Paplinitii, et alterius Macarii (Cap. 9): «Debet ergo iste ordo teneri, fratres, ut nullo die nisi hora nona reficiant fratres in monasterio, excepta dominica die et quinquagesima die Pentecostes. »Paulo severior erat monachorum sub sancto Eusebio abbate montis Coryphes in Syria saeculo iv, viventium continentia: hic enim, ut legimus in ejus Vita, num. 7 (Bolland. ,23 Januar.) ,«cibum capiebat tertio et quarto quoque die. Iis autem qui secum hab tabant, jubebat vesci alternis diebus.» Austerior adhuc monachorum in monte Sina de quibus S. Nilus (Histor. coedis SS. Pat. in Sina): «Alii quidem cibum rapiunt in die dominico, totos septem dies jejuni permanentes. Alii vero tempus dimidiant, bis in hebdomada alimenta recordantes. Alii vero post unam diem.» Sed multo remissior apud Gallos; quibus ista per annum jejunia concilium Turonicum ii assignat (Can. 18): «De jejuniis antiqua a monachis instituta conserventur, ut de Pascha usque ad Quinquagesimam, exceptis Rogationibus, omni die prandium fratribus praeparetur. Post Quinquagesimam tota hebdomada exacte jejunent. Postea usque ad calendas Augusti ter in hebdomada jejunent, secunda, et quarta, et sexta feria, exceptis his qui aliqua infirmitate constricti sunt. In Augusto, quia quotidie nussae sanctorum sunt, prandium habeant. In Septembri toto, et Octobri, et Novembri, sicut dictum est, ter in septimana. In Decembri usque ad Natalem Domini omni die jejunent. Et quia inter Natalem Domini et Epiphaniam omni die festivitates sunt, itemque prandebunt. Excipitur triduum, quod ad calcandum gentilium consuetudinem Patres nostri statuerunt privatas in calendis Januarii fieri litanias, ut in ecclesiis psallatur, et hora octava in calendis ipsius Circumcisionis missa Deo propitio celebretur.