Latin
41.564.1 to 41.564.30
Benedict, Regula 41.564.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eadem quoque potestate abbati a S. P. Benedicto concessa, aut etiam ex consuetudine bibendi aestate post nonam, orta est et alia diebus jejunii bibendi post vesperas, de qua Regula Magistri (Cap. 47): «His aestatis diebus cum ad horam nonam reficitor, sera antequam compleant binae omnibus sufficiant potiones: ita tamen ut antequam bibaut, orent; et postquam biberint, reorent; »et infra: «Illis vero diebus in quibus in hieme ad nonam reficitor, post dictam vesperam non amplius quam singulos caldos accipiant: ita tamen ut antequam bibant, orent; et postquam biberint, reorent. »Id quod etiam in Quadragesima indulget concilium Aquisgranense, statuens (Can. 12), «ut si necessitas poposcerit ob οperis laborem post refectionem vespertinam etiam, et in Quadragesima pari modo, et quando officium mortuorum celebratur priusquam lectio completorii legatur, bibant. »Vide Udalricum, lib. i, cap. 41; lib. Usuum Cisterc. ,cap. 80, de bibere post vesperas, et lib. i de Antiq. monach. Ritibus, cap. 2. Et quod faciunt fratres absque justa murmuratione faciant.] Justa murmuratio ex Smaragdo illa dicitur quam non voluntarie, aut non sine causa, sed inviti et coacti monachi faciunt. Ab idibus autem Septembris, etc.] Hic non parum torquetur commentatorum ingenia in conciliando hoc loco cum cap. 48, ubi S. F. Benedictus praescribit ut a Pascha usque ad calendas Octobris. . . . post sextam surgentes a mensa pausent in lectis suis. Nonnulli, ut refert Hildemarus, existimaverunt hunc a S. P. Benedicto locum scriptum esse pro non laborantibus in agris, qui ab idibus Septembris inchoare debent jejunia; caput vero 48 pro laborantibus in agris, quibus sanctus Pater permisit usque ad calendas Octobris perinde ac tota aestate reficere ad sextam. Ita inter alios Smaragdus: «Questio, inquit, oritur quomodo hic ab idibus Septembris jejunandum quotidie dicat, cum in capitulo 48 dicturus sit: a Pascha usque ad calendas Octobris post sextam surgentes a mensa pausent.