Latin
41.564.31 to 41.564.50
Benedict, Regula 41.564.31-50
Unproofread scanNot analysed yet
Quae ita solvitur: Si habuerint opera in agris, vel vindemiant in vineis, ubi per se occupentur, usque ad calendas Octobris ad sextam reficiant. Sin autem non habuerint, ab idibus Septembris generale jejunium inchoatur. »Alii censuerunt illis decem et neto diebus qui ab idibus Septembris ad calendas Octobris intercipiuntur, eodem se modo gerendum esse ac feria quarta et sexta tota aestate, hoc est ut post sextam dormiant; deinde mistam sic decantent, ut ea finita octava hora mediata nona dicatur; qua dicta, reficiant. Et haec est Hildemari sententia: «Isti, inquit, dicunt proprium sensum sancti Benedicti, qui dicunt ita agendum esse in istis decem et octo diebus, sicut illis diebus duobus de aestate. Ita vero agendum est in illis diebus quando ad nonam manducant, id est sexta cantata vadant dormire. Deinde qui debet tangere signum, cum videt horam congruam, tangere debet signum missae; deinde missa cantata sit media octava, et cantent nonam, deinde manducent. »Atque eam fuisse Cassinensium praxim suo tempore testatur Bernardus Cassinensis. Sed nodum difficultatis solvisse videtur Petrus Boherius in secundo commentario, ab idibus Septembris explicans a die 13 Septembris exclusive. Et revera postridie, sive die 14 Septembris incipiunt numerari dies ante calendas Octobris, quos propterea sanctus Pater vocat calendas Octobris. Ex quo corrigendus est idem Boherius in primo commentario dicens: «Ipsa die idus Septembris ad nonam fratres reficiunt, quia tunc incipiunt jejunare; »et Statuta Lanfranci, quae praescribunt (Cap. 1, §6) ut «ab idibus Septembris privatis diebus agantur continue jejunia quae Regula praecipit, atque ipsa die iduum incipiant jejunare; »et Consuetudines Romani Sancti Pauli monasterii, in quibus similiter legitur: «Idibus Septembris agant primam sicuti prius, denique ipso die incipiatur jejunium quod Regula praecipit. »Vide lib. iv de Antiq. monach. Ritib. ,c.