Latin
41.564.181 to 41.564.198
Benedict, Regula 41.564.181-198
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Cabilonense concilium eos in Quadragesima non jejunare asserit, qui ad nonam ederent, ut videre est apud Gratianum, de Consec. dist. 1, cap. Solent. Atque postremo hoc modo veteres monachi jejunium solvere solebant, ut patet ex dictis, maxime ex sancti Hieronymi testimonio ad Eustochium scribentis, quod apud eos «a Pascha ad Pentecosten coenae mutantur in prandia, quo et traditioni Ecclesiae satis fiat, et ventrem cibo non onerent duplicato. »Vide Regulam Magistri, cap. 53. His praenotatis explicatu non est difficile quomodo luce adhuc diei omnia consummarent, etiam hieme, cum non jejunarent. Nam, 1° cum sanctus Pater ad coenam non indulgere videatur nisi tertiam librae panis partem cum aliquibus ad summum fructibus, hanc absque ullo corporis incommodo et sanitatis periculo consummare poterant ante horam decimam, id est ante nostram horam post meridiem quartam, etiam ad sextam prandentes. 2° Jejunium hora solita reficientes solvere poterant, aliquid solito lautius edendo, verbi gratia, pisces cum aliis diebus in solis leguminibus coenam acciperent. 3° Ad sextam prandentes, qui privatis diebus ad nonam coenarent. Atque postremo hocce modo satis probabile est primos sancti Benedicti discipulos dominicis diebus solvisse jejunium, tum ad imitationem priscorum monachorum, quorum vestigiis in multis inhaerere studuit, tum quia aestate, qua nullum praescribit jejunium, solum sine coena prandium concessisse videtur; tum quia Regula Magistri, quae pene tota est ex Benedictina, aliud nihil instituit: «Illis vero diebus, inquit (Cap. 27, vide cap. 53), in hieme in quibus sexta reficiunt, sera penitus nihil coenent. »Nicolaus de Fractura S. Benedictum mystice exponens ait: «Cum luce, id est cum Christo, qui vera lux est, sicut ipse de seipso testatur in Evangelio: Ego sum lux vera, etc. »