Latin
42.570.1 to 42.570.20
Benedict, Regula 42.570.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Ut post completorium nemo loquatur. (Omni tempore silentio debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis. Et ideo omni tempore, sive jejunii, sive prandii, si tempus fuerit prandii, mox ut surrexerint a coena, sedeant omnes in unum, et legat unus collationes vel vitas Patrum, aut certe aliquid quod aedificet audientes; non autem Eptaticum, aut Regum: quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc Scripturam audire: aliis vero horis legantur. Si autem jejunii dies fuerint, dicta vespera, parvo intervallo, mox accedant ad lectionem collationum, ut diximus; et lectis quatuor aut quinque foliis, vel quantum hora permittit, omnibus in unum occurrentibus, per hanc moram lectionis. Si quis forte in assignato sibi commisto fuerit occupatus, occurrat. Omnes ergo in unum positi, compleant: et exeuntes a completoriis nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid. Quod si inventus fuerit quisquam praevaricari hanc taciturnitatis regulam, graviori vindictae subjaceat: excepto si necessitas hospitum supervenerit, aut forte abbas aliquid jusserit. Quod tamen et ipsum cum summa gravitate et moderatione honestissime fiat. COMMENTARIES. Omni tempore silentia debent studere monachi, etc.] Hoc S. P. Benedicti effatum, quod explicuimus supra, ad cap. 6, nihil absolute determinat, sed solum praeparat et disponit discipulos ad proximum decretum: «Exeuntes a completorio, nulla sit denuo licentia cuiquam loqui aliquid. »Et ideo omni tempore, sive jejunii, sive prandii.] Id est, sive sit tempus jejunii, sive non; quia jejunantes non prandebant, unde prandium et jejunium opponuntur. Si tempus fuerit prandii, mox ut surrexerint a coena.] Cum nimirum coenant, hoc est, tempore dunlaxat pischali: nam tota aestate non videtur sanctus Pater coenam concessisse, ut diximus superiori capite. Igitur mox ut surrexerint a mensa: «Illud mox, inquit Hildemarus, non pro continuatione positum est; sed quia noluit sanctus Benedictus, ut grande intervallum fuisset, sed parvissimum inter coenam et collationem;