Latin
42.570.39 to 42.570.68
Benedict, Regula 42.570.39-68
Unproofread scanNot analysed yet
sed mox accedere ad collationem. »Aliquod tamen intervallum servabant Cluniacenses, ut patet ex Udalrico, lib. i, cap. 18. Nunc vero Cassinenses ex novis eorum Declarationibus coenant post completorium Sed non recte. Sedeant omnes in unum.] Id est simul, sive, ut alii legunt, in unum locum, seu in uno loco. De loce ubi facienda sit collatio, diximus in lib. i de Antiq. monach. Ritibus, cap. 11. Et legat unus collutiones.] Quales descripsit Cas sianus. Vel vitas Patrum, aut certe aliquid quod aedifice Audientes.] Quod Smaragdus explicat «de homiliis Patrum, iu quibus ae liticationes pleniter scriptae sunt audicutium; vel certe de expositionibus libro um cathol corum, quae ab orthodoxis factae sunt viris, in quibus sancta sufficienter sanctis doctrina redundat monachis. »Similiter Bernardus Cassinensis: «De homiliis sanctorum doctorum, et aliis moralibus et aedificationis documentis. »Et Nico aus de Fractura: «De homiliis sauctorum Patrum, et aliis moralibus, et de lib. Dialog. B. Gregorii, de vitis Patrum, et aliis similibus. »Ita sanctus Benedictus abbas Anianensis unum «ex sanctorum doctorum homiliis, quae in exhortationem monachorum sunt prolatae conjunxit librum; eumque onmi tempore in vespertinis collectis legere jussit. »In codice vero Conchensis monasterii ad calcem ms. Regulae sancti Benedicti haec leguntur: «Ii sunt qui leguntur ad collationem: Ephrem, Pastoralis, liber de Aedificatione clausiri, Vita Patrum, Dialogus Gregorii, Diadema Monachorum. »Non autem Eptaticum aut Requm.] «Heptateucus, inquit sanctus Augustinus (Lib. ii de Doct. Christ. cap. 8), continet quinque libros Mosis, librum Josue, et Judicum: nam quod spectat ad librum Roth, magis ad Regnorum principia videtur pertinere. »Per hoc autem quod dicit Eptaticum aut Regum, infit Hildemarus, significat illos libros qui similes sunt illis, id est qui sub allegoricis figuris conscripti sunt. »Et lectis quatuor aut quinque foliis, vel quantum hora permittit.] Hora id est tempus;