Latin
42.570.69 to 42.570.82
Benedict, Regula 42.570.69-82
Unproofread scanNot analysed yet
quod sanctus Pater addidit, quia, inquit Boherius, luce etiam diei debent omnia consummari. Quantum vero duraret hujusmodi temporis spatium, non facile dixerim. Cassinenses quartam horae partem hac in lectione insumunt: quod spatium etiam olim haud excessisse censet Haeftenus: «Et vero, ait, jam olim ante octingentos annos brevior videtur fuisse haec lectio collationis, adeo ut quadrantem fortassis horae non expleverit, quod colligere licet ex Diademate monachorum Smaragdi abbatis, in quo capita non admodum sunt prolixa: in eam autem rem libellum illum composuerat, ut singulis diebus ad collationem ex eo caput legeretur. »Verum an in legendis quatuor aut quinque foliis scripturae non admodum parvae nec admodum magnae, tantillum tempus sufficiat, judicent alii. Adde quod hanc ad lectionem exhortationes expositionesque nonnunquam adjungebant, ut colligimus ex his Hildemari verbis: «Tempore collationis et in loco collationis nullus debet loqui, nisi aut lector qui legit, aut abbas qui exponit, aut certe talis cui jusserit tradere lectionem. »Quae consuetudo originem ducit ex Institutis sancti Pachomii. Nam, ut legimus in ejus Vita (Num. 79. apud Boll. ,14 Maii; vide num. 56), «consuetudo illis erat jam inde ab initio, circa vesperam, manuali opere ac coena peractis, in unum simul considere ad scrutandas Scripturas, ab omni alia sollicitudine tunc liberi, praeterquam ab ea quai salutem eorum concernebat.» Quidquid sit, saltem taudin durare debebat quoad lector, servitores, aliique qui primam ad mensam coenare haud potuerant, variisque offictis occupati, occurrere possent; omnes enim interesse completorio voluit sanctus Pater; unde et subjungit: Omnibus in unum concurrentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in assignato sibi commisso fuerit occupatus, occurrat.] Et hoc loco patet nullum ex sancti Benedicti mente a completorio eximendum esse; ideo enim hanc praemitti voliut lectionem, ut interim variis occupati officis occurrentes, omnes in unum positi compleant.