Latin
43.584.105 to 43.584.123
Benedict, Regula 43.584.105-123
Unproofread scanNot analysed yet
P. Benedictus. Hac in recum nihil definierit, sed totum abbatis discretioni dimiserit, sat erit varias diversorum monasteriorum consuetudines hic referre. Itaque in mss. Farlensit monasterii haec scribuntur: «Si quis frater post Gloria primi psalmi venerit, eat ante altare ad gradus, et ibi genua sua flectat, et statim surgat, et exspectet usque dum absolverit eum prior. Absolutur gyret ante et retro, veniatque in chorum in locum suum, iterumque veniam petat. Surgente, omnes fratres inclinentur. Si foris pro aliqua infirmitatula steterit, et non occurrerit ad Gloria primi psalmi, intret in chorum, ut supra dictum est. Absolutus autem exeat foras, et petat veniam super genua, et faciat secundum quod infirmitas ei permittit, Rem frater si venerit ad horam post Gloria primi psalmi, vel qualicumque supervenerit, postea usque ad Kyrie eleison sic debei intrare intus, nec totum perdai; et eat in loro constituto donec absolvatur. Quod si perstiterit ad totam horam, si fratres flectunt genua super formas, ipse faciat super gradus: expleta hora, discedat absque jussu. »Eadem leguntur in mss. Consuetudinibus monasterii S. Pauli Romae, et clarius explicantur ab Udalrico (Lib. ii, c. 6) in hunc modum: «Quod si aliquando contigerit ut non occurrat ante Gloria psalmi nonagesimi quarti, vel ad quamlibet horam ante Gloria primi psalmi, intrans in chorum, et veniens ad gradum altaris, honeste tracumque petit venium super manus et genna, paululum protendit summitatem frocci, ut super eam teneat manus; et surgens, contra altare altius inclinat: inde non se movebit usque dum hora sit finita: aliis inclinantibus, ipse nonnisi contra altare inclinat; sed si visum fuerit domno abbati, fratrem aliquem ad cum dirigit, ut recedat; cui cum manu innuenti paululum inclinat, et facto ante et retro recedit ad stationem suam, ubi rursus petens veniam, ut prius, inclinat contra conventum, et conventus contra eum.