Latin
43.584.124 to 43.584.145
Benedict, Regula 43.584.124-145
Unproofread scanNot analysed yet
»Apud Cistercienses locus negligentibus destinatus erat presbyterii gradus, ut docet Julianus Parisius in lib. de prima vivendi ratione Cisterc. (Part. ii, c. 6, sect. 1), patetque ex lib. Usuum Cisterc. cap. 75. De Cassinensibus ita loquitur Bernardus Cassinensis: «Ita stet non cum fratribus ad sedilia, sed in medio chori, sicut ordinatum est de quibusdam negligentibus in eboro Cassinensi, ubi est rotulus porphyreticus lapidis pretiosi, qui inter varias alias varietates marmoreis lapidibus distinguitur locus esse in quo stans videtur ab omnibus, et etiam abbate, et hoc est esse seorsum, et talis satisfactio publica nuncupatur. »Sed nunc apud Cassinenses qui tarde venit, is genuflectit; et lacto ali abbate signo, surgit, se excusat, aut excusatione aacuus locum ultimum petit. Coelestinorum Constitutiones haec definiunt: «Cum tardius ad chorum monachi conveniunt, ad aliare conversi genuflectant, atque tacite et humiliter submisso capite, propriae tarditatis eos poeniteat: et tandiu sic poenitendo perseverent, quousque praesidenti visum fuerit, cos pro modo culpae satisfecisse. »Ut videatur ab ipso vel ab omnibus.] Particula vel hic loci sumitur copulative pro et. Atque in hoc discrepat S. P. Benedictus ab antiquis monachis, qui tarde venientes ad opus Dei non admittebant in oratorium, ut patet ex his Cassiani verbis (Lib. iii, c. 7): «is vero qui in tertia, sexta vel nona priusquam psalmus coeptus finistur, ad orationem non occurrerit, ulterius oratorium introire non audet, nec semeripsum admiscere psallentibus; sed congregationis m…ssam etans pro loribus praestolatur, donec egredientibus cunctis, submissa in terram poenitentia, negligentiae suae vel tarditatis impetret veniam, sciens nequaquam se posse desidiae suae noxam aliter expiare; sed ne in ea quidem, quae post tres horas erit secutura solemuitas admittendum, nisi pro negligentia praesenti confestim vera humilitate subnixius satisfacere festinaverit. In nocturnis vero conventiculis usque ad secundum psalmum praebetur tardanti dilatio, ita duntaxat ut antequam finito eodem psalmo fratres in oratione procumbant, semetipsum congregationi inserere atque admiscere fes…inet, e…dem procul dubio inc…epationi ac poenitentiae quam praediximus subjiciendus, si ultra praestitutam dilationis horam, vel modicum tardaverit.