Latin
44.590.38 to 44.590.55
Benedict, Regula 44.590.38-55
Unproofread scanNot analysed yet
et hoc est quod dicit Pater, Usque dum abbas judicaverit satisfactionem esse. »Similiter Nicolaus de Fractura: «Et absolvitur iste de consilio fratrum in capitulo per abbatem. Qui tamen extra capitulum debet stare, dum hic cum fratribus abbas deliberaverit, et ut liberius super satisfactione ipsius fratres suam aperiant voluntatem. »Idem continuat Udalricus lib. iii, cap. 3. Sed ex Statutis Lanfranci nullus ad absolvendum excommunicatum assensus fratrum requirebatur; verum «qua die precantibus fratribus decreverat abbas misericordiam ei impendere, »eum ut modo referemus absolvebat. Qui dum jussus ab abbate venerit, provolvat se ipsius abbatis pedibus; deinde omnium vestigiis fratrum, ut orent pro eo.] «Ita ut supplicationem faciat usque ad terram coram abbate; deinde supplicationem regularem et consuetam ante et retro, et dicat silenter: Orate pro me, fratres; et quilibet submissa voce respondeat: Parcat tibi Deus, »quemadmodum aiunt Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura et Boherius. Hunc ritum pulchre describit Lanfrancus in Statutis (Cap. 17), cujus hic verba referre nos pigere non debet: «Qua vero die, procantibus fratribus, decreverit abbas misericordiam ei impendere, eo modo quo superius dictum est in capitulum veniat, prostratus veniam fateatur, et emendationem promittat, et misericordiam quaerat. Jussus surgere, frequenter se…prosternat, et eadem verba et similia dicat, cessaturus cum abbas dixerit ei, Sufficiat. Postea jubeatur exuere, et corporalis disciplinae judicium sustinere. Quo facto, dicat ei abbas: Motus fratrum nostrorum precibus, et patientia et humilitate vestra, et promissione emendationis vestrae, hanc misericordiam vobis impendo, ut dehinc cum fratribus sitis in refertorio, in loco quem vobis designabimus comedatis, disciplinam corporalem pro hac culpa ulterius non suscipiatis. De caeteris ad comprobandum adhuc humilitatem et patientiam vestram, ita vos habete, sicut frater qui levis culpae poenitentia esse jubetur, excepto quod incepto Kyrie eleison, ad gradum vos non prosternetis, sed expleta regulari hora, in loco in quo stabitis, sicut B.