Latin
44.590.20 to 44.590.37
Benedict, Regula 44.590.20-37
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictus, sed a primis Christianis, quibus moris erat ut poenitentes pro foribus ecclesiae in poenitentiae luctu jacerent seu starent, pro diverso ecclesiarum usu. Qua de re vide Menardi notas in Concord. Regul. ,cap. 33, §1. Nihil dicens.] «Nisi ab abbate interrogatus, inquit Boherius. Qui abbas consuevit tali prostrato quandoque dicere: Frater, quid dicis? Et accusando seipsum respondet: Pater, magna est mea culpa. Et si intendit tunc ipsum amplius interrogare, dicit ei: Surge, frater; tuncque frater ibidem pedes stando, capite discooperto et vultu dimisso ad terram, respondet humiliter ei. »Nisi tantum posito in terram capite.] «Quia post peccati opus debet quicunque erubescere, et post confessionem pro admissis sceleribus verecundam frontem humo prostratam demergere, pro eo qood dignum confusione perpetravit opus, »inquit iterum Boherius. Et stratus pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus se projiciat.] Ut qui se per superbiam extulit aliis, per humilitatem calcandum omnium vestigiis se condemnet, »ait Bernardus Cassinensis. «Egredientes vero dicant ei sub silentio: Misereatur tibi Deus, »ex Statutis Lanfranci, cap. 17. Et hoc tandin faciat, usque dum abbas judicaverit satisfactum esse.] Tunc autem convocatis in capitulum fratribus, de eorum ipsum consilio absolvat. Ita sentiunt Hildemarus, Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura et Boherius: «Post sextam vel nonam, infit Hildemarus, cum exit abbas cum congregatione debet vocare congregationem, illo absente, et dicere: Justum est et ratio ut ille frater quiescat a sua satisfactione. Si dixerint: Est justum, quia rectum est ut quiescat, debet vocare coram fratribus illum, et debet illi parcere. »Et Bernardus Cassinensis: «Debet enim il…ein capitulo vocari post exhibitam humilitatem praedictam et ibidem requisito fratrum consilio ab— solvet eum abbas, et judicabit eum in oratorio recipi posse. Ipse tamen debet esse exclusus a capitulo, cum abbas petit consilium quid sit agendum;