Latin
Chapter 45
Benedict, Regula 45.4
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc vero apud Cassinenses (Decl. Cass. cap. 45) qui modice fallitur, terram tantum digito tangit; qui graviter, genuflectit ante superiorem, donec surgendi sibi signum factum fuerit. Apud Coelestinos (Const. Coelest. cap. 1, §7) «levius in choro deficientes detecto capite genuflectunt in scamnis; gravius vero deficientes prostrati in medio chori satisfaciunt ad signum et nutum praesidentis. Finito autem divino officio, antequum ab ecclesia discedant, orant genuflexi, dicunt versus, orationes et antiphonas, prout in breviario, et ad signum praesidentis omnes pariter surgunt. »Denique apud Fulienses (Const. Ful. cap. 45), qui leviter psallendo peccat, toties terram manu tangit; qui autem solus, audiente choro, cantans erraverit, terram osculatur.