Latin
Chapter 45
Benedict, Regula 45.5
Unproofread scanNot analysed yet
Majori vindictae subjaceat.] Supple, quam si ibi fuisset humiliatus. Qualis autem debeat esse major illa vindicta, explicat Hildemarus his verbis: «Quod autem dicit, Majori vindictae subjaceat, varie intelligitur: sunt qui intelligunt ut in oratorio duabus vicibus vel tribus petere debeat veniam. Iterum sunt alii qui intelligunt, ut in capitulo increpetur: sed iste sensus, ut in capitulo increpetur, sanior est, et per gradus potest duci; quia jam postquam non vult implere hoc quod S. Benedictus dicit, tunc per gradus docendus est sex, ut emendetur, eo quid si de una disciplina exierit, tunc suscipiet illum altera disciplina. »