Latin
Chapter 45
Benedict, Regula 45.6
Unproofread scanNot analysed yet
Infantes vero pro tali culpa vapulent.] Acute hic notat Hildemarus duplicem in hoc capitulo indicari culpam: unam, qua quis psallendo fallitur; alteram, qua post culpam satisfacere negligit. De posteriori hunc locum exponunt Smaragdus, Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, et Matthias Lambertus: «Quod vero dicit, Infantes pro tali culpa vapulent, inquit Smaragdus, subintelligitur, nisi ibi coram omnibus humiliati fuerint. »Rectius tamen de priori culpa intelligendum esse Regulae textum censet Menardus noster; ita ut haec verba sint altera hujus capituli pars, in qua specialiter agatur de infantibus qui in pronuntiatione erraverint, maxime cum pueri plus ducantur sensu et metu quam pudore et humiliatione. Idem docet Theobaldus Artaldus, confirmaturque ex praxi Cluniacensium, quam describit Udalricus his verbis (Lib. iii, c. 8): «Ad nocturnos, imo ad omnes horas, si quid ipsi pueri offenderint in psalmodia, vel in alio cantu, vel dormitando, vel aliquid tale ullo modo committendo, minime differtur absque mora, froco et cuculla exuti, judicantur, et in sola camisia caeduntur, vel a priore, vel a praefato eorum magistro, virgis vimineis levibus et teretibus ad hoc provisis. »