Latin
46.599.194 to 46.599.214
Benedict, Regula 46.599.194-214
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam ergo resederint, dicat prior Benedicite et responso Dominus, subsequatur prior, Deus sit nobiscum; et responso amen, confiteatur breviter culpas, pro quibus veniam petiit. Quibus dictis, statim subsequatur: De his et omnibus aliis peccatis me reum confiteor, et veniam deprecor. Tunc prior, facta super eum absolutione, injungat poenitentiam. Deinde potest eum confortare, vel monere, vel increpare, prout viderit ei expedire, si voluerit, breviter tamen. »Ex his patet tam apud Cistercienses quam apud Cluniacenses et Benignianos confessionem factam fuisse sedendo. Aliter tamen pueri, de quibus in Benignianis Consuetudinibus dicitur: «Stando confitentur, bisque in hebdomada ventunt ad confessionem. »Quod etiam constat ex Consuetudinibus Farfensis monasterii, in quibus de puerorum confessione haec praescribuntur: «Cum ad confessionem ducuntur infantes, si D. abbas praesens est, magister eos ad illum usque perducat; ipso surgente, magister ante capituli sedere debet introitum: in loco vere qui infanium solet esse capitulum, illic et confessionem debent agere. Prior infans prius accedat: stans confessionem faciat, alter in parte meridiana sedeat super unam sedium eorum. Post confess onem iterum eos magister accipiat. Cum vero priori et decano claaustri voluerint esse confessi, cum magister eos ad ipsum perduxerit, statim ipse recedat; prior in capitulum illos ducat, et post confessionem ad scholam reducat Cum infantes aliquot de schola sunt exituri, ad capitulum infantum D. abbas debet venire, et alios infantes exire faciat. Ipse autem et magister cum iis qui exituri sunt remaneant, et confessionem eorum audiat. Post confessionem magister illos ad altos reducat usque dum ad consecrationem veniunt, procurare debet ipse postmodum faciant alii quibus jubetur. »At majorem tum corporis, tum animi demissionem ostendunt Carthusienses monachi (Antiq. Stat. ii part. ,cap. 11), apud quos «prostratus debet esse, ac detecto capite quilibet quando confitetur.