Latin
46.599.215 to 46.599.241
Benedict, Regula 46.599.215-241
Unproofread scanNot analysed yet
»Et Grandimontenses, in quorum lib. ms. de Doctrina novitiorum (Cap. 3) haec lego: «Cum singula peccata ad memoriam revocaveris, vade ad sacerdotem, et deposito caputio, humiliter genuflecte, et junctis manibus dicas: Confiteor Deo, et B. Mariae, et angelis Dei, et B. Stephano confessori, et omnibus sanctis, et vobis, pater. Et sic incipias dicere illa peccata quae superius cogitasti: quibus dictis, subjungas ultimo dicens: De istis et omnibus peccatis meis mortalibus et ven alibus confessis et oblitis, quibus offendi Creatorem meum, mea culpa, etc. Ideo deprecor, etc. »De persona cui facienda sit confessio praescribit S. Benedictus ut tantum abbati aut senioribus spiritalibus fiat. Unde liberum semper fuisse videtur abbati, aut ab eo deputatis confiteri, ut colligitur ex dictis tum ex Petri abbatis Silvae Majoris Statutis anno 1198 editis, tum ex aliis mss. Statutis capituli generalis monachorum provinciae Rhemensis in archimonasterio S. Remigii anno 1348 celebrati: quamvis abbati quaedam peccata reservata fuisse constet ex praedictis Statutis Petri Silvae Majoris abbatis. Apud Carthusienses etiam (Antiq. Stat. part. ii, cap. 11), «qui ex praecepto prioris confessiones audiunt, nulli pro criminali satisfactionem injungunt, sed mittunt eum ad priorem; quia hujusmodi ejus judicio reservantur. In periculo tamen etiam tales possunt absolvere, tali conditione, quod si vixerint, et potuerint, priori confiteantur (Part. ii, cap. 4). »Criminale antem peccatum in novis Statutis intelligere videntur de mortali certo. Sed in tertia Statutorum compilatione inter criminale et mortale peccatum hoc afferunt discriminis (Cap. 6), quod licet omne criminale sit mortale, non tamen omne mortale est criminale. Criminalium autem peccatorum ingentem texunt catalogum, de quibus, ut diximus, nullus nisi a priore, et prior nisi a vicario potest absolvi. Erant praeterea nonnulla sedi apostolicae peccata reservata, de quibus solus Carthusiae prior, et ab eo nominati quinquaginta priores absolvere poterant, non tamen per litteras;