Latin
46.599.242 to 46.599.264
Benedict, Regula 46.599.242-264
Unproofread scanNot analysed yet
quia, inquiunt, talis absolutio est sacramentalis, non judicialis. Addunt antiqua Statuta (Part. ii, cap. 11): «Praedicatoribus aut Minoribus non poterunt aliqui nostrum confiteri, nisi priorum licentia impetrata, vel nisi ipsi Praedicatores aut Minores ostendam privilegium datae potestatis a domino papa, expresso nomine Carthusiensis ordinis.» In Regula etiam S. Stephani Grandimontensis lego (Cap. 50): «Si quis vestrum aliquod peccatum, quod absit, incurrat, omnino caveat ne cuilibet exteriori viro, quantaecunque sanctitatis sit, illud confiteatur. »Qui sciant curare sua, et aliena vulnera.] Ita fere etiam S. Antonius (Regul. nu n. 25): «Ne propales cogitationes tuas cunctis hominibus, sed solum iis qui possunt salvare ammam tuam. »Et S. Basilius (Regul. brev. ,interr. 229): «Omnino in peccatorum confessione eadem est ratio, quae in apertione vitiorum corporis: sicut ergo vitia corporis non quibusvis homines temere aperiunt, sed iis tantum qui rationem qua ea curanda sint teneant, eodem modo peccatorum confessio apud vos debet fieri, qui ea possint curare. »Non detegere aut publicare.] «Quod qui praesumpserit, inquit Boherius, non solum a sacerdotali officio debet deponi, verum etiam ad agendam perpetuam poenitentiam debet in arcto monasterio ac carcere mancipari, ex. de Poeni, et re. c. Omnis, in fine. Olim depositus omnibus diebus vitae suae peregrinabat. De Poenit. disl. 6, c. Sacerdos.» Concinit Nicolaus de Fractura, saltem quoad depositionem et retrusionem in arcto monasterio.