Latin
47.608.109 to 47.608.125
Benedict, Regula 47.608.109-125
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictum cepit Bernardus Cassinensis, asserens cantandi necessitatem non imponi abbati, cum fieri possit ut cantum ignoret, aut conveniens ad cantum organum non habeat, quamvis in aliis ad regimen et spirituale et temporale longe majoribus sit sufficiens. 2° Ut abbas primus imponat; deinde post eum ordine suo, quibus fuerit jussum, Ita Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii et alterius Macarii (Cap. 6): «Astantibus ergo ad orationem nullus praesumat sine praecepto, qui praeest patris, psalmi laudem emittere. Ordo iste teneatur, ut nullus in monasterio ad standum vel psallendum ordine praesumat praecedere. »Et Regula SS. Pauli et Stephani (Cap. 5): «Initium versuum psallentium in choro priores, qui in eis stant, incipiant; aut si eis adversatur infirmitas, hi incipiant quibus jusserit Pater, etc. »Ita etiam sanctum Benedictum intellexisse videntur Cistercienses, apud quos ex libro Usuum (Cap. 68): «Alibas incipit primam antiphonam, vel alleluia in primo nocturno; »quamvis (Cap. 78) «ad vesperas incipit hebdomadarius primam antiphonam. »Cantare autem aut legere non praesumat, nisi qui po test ipsum officium implere, ut aedificentur audientes quod cum humilitate, et gravitate, et tremore fiat, et cui jusserit abbas.] Quem in locum Bernardus Cassinensis: «Humilitas praesumptionem, gravitas levitatem, tremor irreverentiae commissionem a cantante vel legente excludit; ut humilitas habeatur in mente, gravitas in gestu exteriore, et tremor in devotione, et abbatis jussio in obeditione Deo et hominimus innotescat. »Cui fere concinit Nicolaus de Fractura.