Latin
47.608.79 to 47.608.108
Benedict, Regula 47.608.79-108
Unproofread scanNot analysed yet
»De vesperis exemplum habemus in lib. i Mir. S. Bertini cap. 5 (Saec. iii Ben. ,part. i): «Et cum signum vespertinae synaraeis jam tertium sonaret, etc. »Paulo tamen aliter Einsidlenses; seu potius totius Germaniae Consuetudines mss. rem definiunt (Num. 2): «Omni tempore, inquiunt, cum surgendum ad vigilias fuerit, minimum signum pulsetur, quousque infantes conveniant ad primam orationem, vel certe omnes fratres; et trina peracta oratione ante tria altaria, residentibus omnibus in choro, sequens percutiatur signum; et intervallo facto aliud feriatur, datoque alio intervallo, aliud intonetur; subsequente alio spatio, ad ultimum si festivitas duodecim lectionum fuerit, omnia; si non, duo signa nondum percussa, si tot habentur. Haec autem differentia inter signa operis divinorum nocturnorum, quando ad opus intonanda sunt, a minore incipiatur usque ad majus per ordinem, et longiuscule unum post unum eodem dimittantur ordine. . . . . . Diurnis horis duo signa. Primum percutiatur quousque infantes ad orationem veniant, vel compleant; secundum quousque nutu prioris dimittatur, aut interrogetur antea a custode, si potuerit adesse. Hoc fiat tempore aestatis privatis diebus ad tertiam et sextam (nam prior primam nuntiet) principali signo: nona quoque minore denuntiabitur signo ad lavandum, deinde majore. . . . Vespera eodem modo quo nocturni, uno minus signo, vel intervallo, ut praedictum est. Completa eodem signo, quo et capitulum, et eodem tribus vicibus percusso. . . . Tempore hiemis post matutinos in privatis scilicet diebus, si lux est, hora prima minimo signo pulsetur: eodem quoque secundo ad calceandum, et lavandum, et ad tres orationes; deinde principale signum, secundum ad tertiam, et postea mediocre. »Vide Bursfeld. Ordin. c. 26. Psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine suo, quibus jussum fuerit, imponant.] Quod ait S. Benedictus post abbatem ordine suo, etc. ,duobus potest modis intelligi: 1° Ut abbate praetermisso, qui post ipsum stant, ordine quique suo psalmus et antiphonas imponant: quo sensu S.