Latin
47.608.41 to 47.608.78
Benedict, Regula 47.608.41-78
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeo quatuor potissimum modis id praestitisse. Primo, tuba, et quidem ut credibilius est, cornea potius quam aerea, ut pote qui omnis omnino metalli essent expertes: ut videre est in Regula S. Pachomii art. 2, et apud S. Joannem Climacum gradu 19. Secundo, tabula lignea, ut patet ex Vita S. Theodosii coeuobiarchae n. 73 et 77, apud Boll. 11 Januarii, ex Prato spirituali cap. 11, ex secunda synodo Nicaena act. 4, et ex Vita S. Nicolai Studiiae, qui saeculo ix florebat, n. 50 apud Boll. ,4 Februarii. Tertio, voce altius decantata, verbi gratia alleluia; unde S. Hieronymus de monasterio S. Paulae loquens (Epist. 27), «Post alleluia decantatum, inquit, quo signo vocabantur ad collectam, nulli residere licitum erat. »Quarto, campana, ut colligere licet ex Cumeneo albo in Vita S. Columbae n. 22 (Saec. i Ben.) : «Media nocte, pulsante campana, festinus surgens ad ecclesiam pergit. »Et n. 25: «Quadam die sanctus Dei ministro suo campanam subito pulsare praecepit, cujus sonitu fratres incitati, ecclesiam protinus sunt ingressi. »Quod si campanis uti voluit S. Benedictus, ut est probabile, non magnis utique, sed omnino parvis, ut pote quas a solo abbate saepe saepius sene pulsari voluit; unde laudandi sunt Cistercienses, qui in suis Institutionibus haec legunt (Dist. 1, cap. 12): «Campanae ordinis nostri ita fiant, ut unus tantum pulset eas, et nunquam duo simul. »Contrarius tamen ordinis nostri usus obtinuit, ut plures et magnae in monasteriis essent campanae, ut constat ex Vita S. Sturmil abbatis, et ex Vita S. Angilberti. Qumret insuper aliquis quot ad singulas horas canonicas signa pulsanda sint. Inter antiquos Regulae commentatores Hildemarus tria ad vigilias signa pulsanda esse declarat: ad matutinum et primatu unicum; ad tertiam, sextam et nonam, duo; ad vesperas, tria; ad completorium, unicum. Et quidem de tertia, sexta et nona, exstat concilii Aquisgranensis canon «ut duo tantum signa ad tertiam, sextam, nonamque pulsentur.