Latin
48.610.22 to 48.610.51
Benedict, Regula 48.610.22-51
Unproofread scanNot analysed yet
Hic talis si (quod absit) repertus fuerit, corripiatur semel et secundo; si non emendaverit, correptioni regulari subjaceat taliter, ut caeteri timeant. Neque frater ad fratrem jungatur horis incompetentibus. Dominico item die lectioni vacent omnes: exceptis his qui variis officiis deputati sunt. Si quis vero ita negligens et desidiosus fuerit, ut non velit aut non possit meditari aut legere, injungatur ei opus quod faciat, ut non vacet. Fratribus infirmis vel delicatis talis opera aut ars injungatur, ut nec otiosi sint, nec violentia laboris opprimantur, ut effugentur. Quorum imbecillitas ab abbate consideranda est. COMMENTARIUS Otiosi as inimica est animae.] Quia in desideriis est omnis otiosus; et qui sectatur otium implebitur paupertate (Prov. xxi et xxviii); et quia multa mala docuit otiositas (Eccles. 33): nude haec erat apud AEgyptios monachos fixa et ab antiquis Patribus sancita sententia, operantem monachum uno daemone pulsari, otiosum vero innumeris spiritibus devastari (Cassian. lib. x, c. 23). Adversus pestiferum hoc virus, cujus varia referunt incommoda cardinalis de Turrecremata in hunc locum, et Haeftenus lib. ix, tract. 1, disq. 1, tria potissimum remedia adhibuerunt patres nostri: orationem, lectionem et laborem, ut videre est in Vita S. Marculii abbatis num. 11, in Vita S. Wallarici et in Regula Solitariorum cap. 32. Iisdem quoque remediis hoc capite utitur S. Benedictus; unde subjungit: Et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum; certis iterum horis in lectione divina.] Occupari debent, inquit: si debeat, ergo legitime non excusantur ab opere manuum quotidiano. Ita censet Petrus Boherius in secundo commentario hunc ad locum sic scribens: «Debent, id est tenentur, quoniam monachis necessitatem importat, ut dicetur infra. Sed nonne enim qui sub Regula Pachomii, Basilii, Augustini, et Francisci militant, suis debent etiam manibus operari? Sic, inquam, cum utraque ipsorum Regula de labore manuum expressam fecit mentionem: Omnes quidem Religiosos decet ac convenit sibi victum suis laboribus procurare, ut dicetur inferius, et probat hoc idem clarius Augustinus in libro de Opere monachorum, ubi respondet dicentibus se habere, aut velle litterarum studiis aut praedicationibus insudare.