Latin
48.610.52 to 48.610.70
Benedict, Regula 48.610.52-70
Unproofread scanNot analysed yet
»Et infra refert Basilii Caesariensis episcopi sententiam ad quemdam Syncleticum (Cassian. lib. v, cap. 19): «Qui cum renuntiasse se diceret huic mundo quaedam sibi de propriis facultatibus reservaret, nolens exercitio manuum suarum sustentari, et humilitatem veram nuditate, et operis contritione, monasteriique subjectione conquirere: Et senatorem, inquit, perdidisti, et monachum non fecisti. »Et illud S. Hieronymi ad Rusticum: «Si apostoli habentes potestatem de Evangelio vivere, laborabant suis manibus, ne quem gravarent; et aliis tribuebant refrigeria, pro quorum spiritualibus debebant metere carnalia; cur tu in usus tuos successura non praepares: fiscellam enim texe junco, vel canistrum lentis plecte vimmibus. »Econtra Richardus de S. Angelo hunc Regulae locum exponens, et facta sibi interrogatione: «Cum moderno tempore monachi Cassinenses, et quidam alii non utantur opere manuum contra statutum ipsius capituli, nunquid dici possunt Regulae transgressores? »Respondet: «Et est dicendum quod non, propter tria. 1° Quia ad abbatem spectat hoc imperare, ut infra est ibi, Laborent quod eis injungitur: unde cum abbas hoc non injungat, ipsi excusantur; per se enim non debent, quia praesumptioni deputabitur, ut infra cap. proximo dicitur. 2° Quia tempore quo ista ordinatio facta fuit, monasteria non abundabant in divitiis, et sic oportebat fratres necessitate cogente laborare: unde cum hodie abundent, conveniens est ut, deficiente causa, deliciat effectus. Causa fuit necessitas, sicut dixi, effectus vero opus manuum fuit. 3° Quia divina officia dicuntur cum tanta solemnitate hodie, quod dictis officiis, nulla quasi conveniens hora remaneret pro labore manuum: quod forte non fiebat tunc, et majus bonum minori bono praefertur.» Utriusque opinionem inferius expendemus. Ideoque hac dispositione credimus utraque tempora ordinari.] Utraque tempora, inquit, id est tam laboris quam lectionis: vel aestatis, hiemis et Quadragesimae. Ut a Pascha usque ad calendas Octobris mane exeuntes a prima usque ad horam pene quartam laborent.] Quem locum sic interpretatur Bernardus Cassinensis, ut mane, incipiente luce, incipiant fratres operari ad tertiam usque plenam: «Notabis, inquit, quod a mane, videlicet a principio solis ortus usque ad plenam tertiam juxta hanc Regulam insistent fratres labori;