Latin
48.621.332 to 48.621.356
Benedict, Regula 48.621.332-356
Unproofread scanNot analysed yet
Item post dictam tertiam usque in sextam laborent. »Post sextam et modicam inde secutam quietem, labori vacent iterum usque ad nonam: inde ad inchoatam temperius lucernariam lectioni. Regula solitariorum praescribit (Cap. 40), ut «omni tempore a mane usque ad horam pene tertiam lectioni vacent: ab hora autem tertia usque ad horam quasi nonam laborent quod necessarium fuerit, nisi forte paululum in stratis aestivo tempore pausare voluerint, et semper intermisceatur oratio cum opere; a nona quoque hora usque ad vesperam iterum orationi et lectioni vacent. »Regula ms. incerti auctoris (Cap. 2, in codice biblioth. reginae Sueciae): «A S. Pascha usque ad calendas Octobris post matutinum officium mox prima subsequatur, et usque ad tertiam manibus operandum est simul cum divina meditatione. Post tertiam autem missarum solemnia celebranda sunt: qua expleta, usque ad sextam lectio divina studenda est. Post sextam autem, si quarta et sexta et septima feria non fuerit, reficiendum est. Post refectionem autem, sicut B. Benedicius caeterique Patres docent, aut requiescendum est, aut legendum usque ad nonam. Post nonam autem usque ad vesperas operari et psallere oportet. Post vespertinum autem officium, quibus nece se est, edendi licentia a quibusdam SS. Patribus concessa est. Post haec, quantum hora permittit, lectio vacanda est; et sic luce adhuc diei completorium persolvendum. »Et sequenti capite: a calendis Octobris usque ad Pascha «media nocte solemne officium peragendum est; quo peracto, in divinis precibus tota deinceps nox ducenda est usque mane. Matutinorum solemnitas incipiente luce celebranda est. . . . Peractum vero matutinorum officium, usque ad horam diei secundam secretius soli Deo orationibus summo cum studio intentissime insistendum. . . . Expletum autem praedictum officium (primae), lectio sancta usque ad horam diei tertiam de manibus tuis non recedat. . . . Expletum vero horae tertiae, usque ad horam diei sextam propriis manibus simul cum divinis canticis operari oportet. . . .