Latin
48.621.357 to 48.621.381
Benedict, Regula 48.621.357-381
Unproofread scanNot analysed yet
Expleto sexta horae officio, iterum ut supra cum divina meditatione ad aliquod opus propriis manibus exercendum, properare festina usque ad horam nonam. . . . Post nonam autem missarum solemnia celebranda sunt. Post haec autem divina lectio in manibus cum compunctione cordis amplexanda est usque ad vespertinum officium. . . . (Rost refectionem) iterum sancta in manibus lectio ascendat usque ad terminum lucis diei. »Regula S. Donati ad virgines (Cap. 20): «A secunda hora usque ad tertiam, si aliqua necessitas ut operentur non fuerit, vacent lectioni: reliquo vero spatio diei faciant opera sua; et non se fabulis occupent, propter illud Apostoli: Cum silentio operantes. »Regula Cujusdam item ad virgines (Cap. 12): «Operatio manuum ah hora secunda sumat exordium, ut in horam nonam finem accipiat. Ab hora vero nona lectio usitetur; et si aliquando proprium aliquod opus faciendum aut vestimenti consuendi, vel lavandi, aut quodlibet aliud opus per abbatissae vel praepositae commeatum faciet, etc. »Regula B. Aelredi abbatis ad virgines (Cap. 14) a calendis Novembris ad Quadragesimam post nocturnas vigilias ad auroram usque praescribit lectionem, orationem, aut opus aliquod manuum; albescente aurora matutinas laudes cum hymnis horae primae persolvi, et sic cum alternatione lectionum, orationum et psalmorum, tertiam exspectari: «Qua dicta, inquit, in opere manuum usque ad horam nonam occupentur. »A Pascha autem ad praedictas calendas (Cap. 15), «dicta prima, sacrificium diurni operis inchoet usque ad horam tertiam. In lectione et oratione usque ad sextam spiritum occupet. Post sextam, sumpto cibo, pauset in lectulo suo usque ad nonam; et sic usque ad vesperam manibus operetur. »In Quadragesima vero (Cap. 18). «dicta post matutinas prima, usque ad plenam tertiam psalmis ac lectionibus vacet. Tertiae vero horae laude completa, operi manuum usque ad horam nonam devota insistat, breves per intervalla orationes inserens;