Latin
48.621.382 to 48.621.406
Benedict, Regula 48.621.382-406
Unproofread scanNot analysed yet
dictaque post hoc vespera, corpus refidet; et sic tempus completorii psallens exspectet. »Denique Statuta Guigonis prioris Carthusiae (Cap. 29): «Spatium a tertia usque ad sextam hieme, et a prima usque ad tertiam aestate manuum operibus deputatur, quae tamen opera brevibus volumus orationibus interrumpi; . . . . et quod nonam vesperasque disterminat, manualibus occupatur operibus. »Idem habent antiqua Carthusiensium statuta; in quibus tamen additur (Part. i, cap. 41. n. 20): «Porro a spatiis operibus manuum deputatis utilitatem non intendimus excludere lectionis. »Tandem de S. Stephano abbate Obazinensi primisque ejus discipulis in ejus Vita lib. i, num. 15 (Tom IV Miscel. Bal.) ,legitur: «Labor manuum tam illi quam fratribus assiduus erat et solito gravior, quibus nec totius diei spatium ad hoc sufficiebat, propter quod ipsam plerumque refectionem usque in vesperam differebant, ne ejus intuitu ex diurnis operibus aliquid minueretur. »Ex his omnibus apparet quanti apud veteres monachos labor manuum aestimatus fuerit; in quo tot diei horas impendebant. Jam vero nonnullis erit fortassis animus rescire, quibus potissimum operibus tanto temporis spatio occuparentur. De Pachomianis, qui omnium primi coenobiticam vitam secuti sunt, ita scribit Palladius (Laus. cap. 39): «Exercent omnem artem, et ex his quae supersunt, aedificant etiam mulierum monasteria et custodias: mane ergo surgenies, ii quibus sua vice hoc munus obtingit, alii quidem sunt occupati in culina, alii vero versantur in mensis parandis, mensae imponentes panes, et olera agrestia, olivas, caseos, et extremas carnium partes, et comminuta olera. Atque ingrediuntur quidem qui minus sunt robusti hora septima, et comedunt, ut qui imbecilliores sint. Alii nona, alii decima, alii sero vespere, alii post biduum, alii post triduum, alii post quatriduum, alii post quinque dies, adeo ut unumquodque elementum horam propriam significet. Sic autem erant eorum quoque opera: alius quidem laborat in agro colendo, alius in horto, alius in pistrino, alius in aeris officina, alius in fabricando, alius in arte fullonia, alius in parandis coriis, alius in consuendis calceis, alius in pulchre scribendu, alius contexebat magnas sportas, alius canistros et sportulas.