Latin
48.628.340 to 48.628.355
Benedict, Regula 48.628.340-355
Unproofread scanNot analysed yet
ii Ben.) «quia itteris sacris simul et saecularibus abundanter ambo erant instructi, congregata discipulorum caterva, scientiae salutaris quotidie flumina irrigandis eorum cordibus emanabant, ita ut metricae artis, astronomicae, et arithmeticae, ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum volumina suis auditoribus contraderent, »ex Vita sancti Theodori num. 5. Huetbertus etiam abbas (Ibid.) in Wiremuthensi coenobio «a primis pueritiae temporibus non solum regularis observantia disciplinae institutus: sed et scribendi, cantandi, legendi, ac docendi fuerat non parva exercitatus industria, »ex libro ii de Vita S. Benedicti Biscopi n. 18. His adjungendus est Beda Venerabilis, qui, ut scribit Cuthbertus ejus discipulus in ejus Vita n. 2 (Saec. iii Ben.) ,in Girwensi monasterio «infantulus bonae spei et divina et saeculari litteratura diligenter imbuitur. . . . . Et cum in Latina crudiretur lingua, Graecae quoque peritiam non mediocriter percepit. »Neque vero in sola Latinae et Graecae linguae scientia profecit, sed in omni etiam artium liberalium disciplina; id quod testantur varia e…ae post se reliquit et hactenus perseverant omnigenae doctrinae monumenta. Porro quam infantulus acceporat doctrinam, eamdem factus in eodem monasterio magister fratribus suis postea reddidit. Viguisse etiam in coenobiis monachorum Britanniae minoris (Armoricam vocant) litterarum scientias, colligimus ex Vita S. Judoci (Saec. ii Ben.) n. 3.