Latin
48.639.117 to 48.639.132
Benedict, Regula 48.639.117-132
Unproofread scanNot analysed yet
6): «Quia vero per exercitium lectionis acquiritur scientiae margarita, et per studium sacrae paginae ad cognitionem excellentiae divinae familiarius pervenitur, ac per cognitionem humani juris animus rationabilior efficitur, et ad justitiam certius informatur; nos cupientes, ut viri ejusdem ordinis seu religionis in agro dominico laborantes in primitivis, ac deinde in divini et humani, canonici videlicet jurium scientiis instruantur; constitutioni Clementis papae V et praedecessoris nostri de monachis in scientiis primitivis instruendis infra monasteria quibus degunt, editae inhaerentes, illam volumus ac praecipimus firmiter observari: et nihilominus adjiciendo statuimus et ordinamus ut in quibuslibet ecclesiis cathedralibus et monasteriis, prioratibus et aliis conventualibus et solemnibus locis, quibus ad hoc sufficiunt facultates ordinis seu religionis hujusmodi, deinceps habeatur magi ter qui monachos eorum doceat in hujusmodi scientiis primitivis: videlicet grammatica, logica et philosophia, proviso attentius ut saeculares instruendi cum ipsis monachis docendis nullatenus admittantur. . . Praecipimus insuper in virtute obedientiae cunctis vis tatoribus in provincialibus capitulis deputandis, quod omnia et singula de magistris instructoribus, et personis instruendis, et aliis, circa ea superius ordinata faciant auctoritate apostolica, per censuram ecclesia…ticam, et alia opportuna remedia (appellatione remota) firmiter observari. Et nihilominus ea quae super praedictis fecerint et invenerint, praesidentibus capitulo provinciali referant; qui etiam auctoritate apostolica praefata, si videatur ei…dem, vel ipsorum majori parti, contra negligentes vel rebelles in praemissis fortius procedere non postponant, etc. (Spicil. tom. V). »Hoc Benedicti papae salutare statutum renovavit postea Tristandus archiepiscopus in concilio Senonensi anno 1485, art. 3, cap. 1. Et novissime concilium Tridentinum definit (Sess. 5, in dec. de Reformat. ,cap. 1), ut «in monasteriis monachorum, ubi commode fieri queat, etiam lectio sacrae Scripturae habeatur: qua in re si abbates negligentes fuerint, episcopi locorum in hoc, ut sedis apostolicae delegati, eos ad id opportunis remediis compellant.