Latin
48.639.133 to 48.639.159
Benedict, Regula 48.639.133-159
Unproofread scanNot analysed yet
»Quod plane de simplici sacrae Scripturae lectione, quae ubique commode fieri potest, sed de accurata, qua obscuriores extricatioresque difficultates studiose elucidantur, intelligi debet. Quarto. Dicunt exemplum Christi et SS. apostolorum, qui nunquam studuisse, aliquando manibus laborasse leguntur, nullum studiis monachorum obicem afferre, cum infusam coelitus habuerint scientiam, quam ubi similiter acceperint monachi, libenter a studiis abstinebun…. Porro quod de labore apostolorum dicitur, solos Paulum et Barnabam respicere; nam caeteri apostoli nullum egisse opus manuum leguntur post adventum Spiritus sancti, ut docet Rupertus (Rupert. lib. iii in Reg. S. Ben. cap. 5) et ante eum S. Augustinus (S. Aug. de Opere monach.) . Imo quod Paulus laboravit, non necessitate, sed, ut ipse ait, ne quod Evangelio poneret impedimentum: «Infirmorum periculis, inquit S. Augustinus, ne falsis suspicionibus agitati, odissent quasi venale Evangelium, tanquam paternis maternisque visceribus tremefactus hoc fecit. »Qua eadem ratione S. doctor hortitur monachos ad laborem: «Miseremini ergo et compatimini, et ostendite hominibus, non vos in otio facilem victum, sed per arctam viam hujus propositi, regnum Dei quaerere. Eadem vobis causa est quae Apostolo fuit, ut amputetis occasionem iis qui quaerunt occasionem, ut qui illorum putoribus praefocantur, in odore vestro bono reficiantur. »Quinto. Cum non tam corporis quam mentis otiositas timenda sit, praeceptum fugiendi otii, aiunt, longe salubrius studiis, quae lotum animum applicant, quam labore manuum adimpleri, qui corpus quidem o…cupat, sed integram quaque vagandi libertatem menti relinquit. Si quis vero pergat objicere non omnes esse capaces studii, respondent: 1° neque omnes eapaces esse laboris; 2° in monasteriis distinguenda esse duo religiosorum genera; monachorum, qui divinis alta…ibu… sunt destinati; conversorum. qui exterioribus tantum operibus destinantur: atque in locis bene recteque institutis, nullos in monachos admitti, qui jam optimis non sint imbuti studiis, aut saltem studendi capaces existant.