Latin
48.644.104 to 48.644.125
Benedict, Regula 48.644.104-125
Unproofread scanNot analysed yet
De quo genere superius egimus, eamque cognitionem valere ad aenigmata Scripturarum solvenda. »Sequenti capite laudat etiam artium mechanicarum peritiam; tum transiens ad liberales artes, seu scientias, quae ad rationem animi pertinent, laudat in primis dialecticam: «Disputationis disciplina, inquit (Cap. 31), ad omnia genera quaestionum quae in litteris sanctis sunt penetranda et dissolvenda plurimum valet: tantum ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quaedam o tentatio decipiendi adversarium. »Et laudata pluribus dialectica, commendat (Cap. 36 et seq.) etiam rhetoricam et arithmeticam, seu numerorum scientiam. Ac tandem sub finem secundi libri dicit (Cap. 10): «Philosophi autem qui vocantur, st qua forte vera et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Plato ici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis tanquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. »Dictis hactenus ex S. Augustino concinunt ea quae supra retulimus ex Cassiodoro, iisque addere putuissemus S. Epiphanii suffragium, asserentis ei qui plurimas sacrae Scripturae partes intelligere voluerit, necessariam esse cognitionem libelli quem ipse de ponderibus et mensuris composuit. Sed haec sufficere credimus in gratiam studiorum. Jam vero liberum unicuique relinquimus quam ex duabus voluerit amplecti sententiam, ita tamen ut qui studiis operam dare sibi proposuerint, alios velut ignaros et idiotas non contemnant; quia «melior est humilis rusticus quam superbus philosophus, qui se neglecto cursum coeli considerat (Lib. i de Imit. Christ. cap. 2). »Nec vicissim qui studiis laborem praeferendum esse censuerint, studentes tanquam elatos, superbos, mente et corde corruptos non despiciant; quia «Si quis futurus est perfectus monachus, indiget et divinorum eloquiorum eruditione, et conversationis integritate, ut tanta dignus factus sit mutatione, »ut loquebatur olim Justinianus imperator (Norell. 5); et quia exploratum est «nullum acrius venenum animas et corpora religiosarum personarum enecare quam litterarum atque scientiarum ignorantiam, ut aiunt monachi Camaldulenses (Histor.