Latin
48.644.85 to 48.644.103
Benedict, Regula 48.644.85-103
Unproofread scanNot analysed yet
Supp…nit enim sanctus doctor duabus ex causis solere non intelligi S…- ptu…as (Lib. ii, c. 10), «si aut ignotis, aut ambiguis signis, »id est verbis obteguntur. Deinde, facta distinctione inter signa propria et translata seu metaphorica (Cap. 11): …Contra ignota signa propria, inquit, magnum remedium est linguarum coguitio. Et Latinae quidem linguae homines quos nunc instr… dos suscepimus, duabus aliis ad Scriptururum divinarum cognitionem opus habent, He… scilicet et Graeca, ut ad exemplaria praecedentia recurratur. …quam dubitationem attulerit Latinorum interpre… infinita varietas. »Et postea (Cap. 16): «In …-latis vero signis, si qua forte ignota cogunt hae… lectorem, partim linguarum notitia, partim rerum, investiganda sunt. »Igitur praeter linguarum scientiam ad intelligendas Scripturas ex Augustino necessaria est etiam cognitio rerum: «Re…um enim ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus vel animantium, vel lapidum, vel herbarum naturas, aliarumve rerum, quae plerumque in Scripturis similitudinis alicujus gratia ponun…. »Addit S. doctor: «Numerorum etiam imperitia multa facit non intelligi, translate ac mys…ce posi…a in Scripturis. »Et post pauca: «Non pauca etiam claudit atque obtegit nonnullarum rerum musicarum ignorantia. »Deinde ubi nonnulla dixit de iis quae Christiano fug…endae sunt scientiis, de utilibus et necessariis ad intelligendam Scripturam subjungit hoc modo (Cap. 28): «Quidquid igitur de ordine temporum transactorum indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos adjuvat ad sanctos libros intelligendos, etiamsi praeter Ecclesiam puerili eruditione discatur; nam et per olympiadas, et per consulum nomina multa quaeruntur a nobis, et ignorantia consulatus quo natus est Dominus, et quo passus est nonnullos coegit errare, etc. »Et narratis nonnullis in gratiam et laudem historiae: «Est etiam, inquit (Cap. 29), narratio demonstrationi similis, qua non praeterita, sed praesentia indicantur ignaris. In quo genere sunt quaecunque de locorum situ, naturisque animalium, lignorum, herbarum, lapidum, aliorumque corporum scripta sunt.